monumenta.ch > Augustinus > sectio 2
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 31, 210, 2
De quo et lectio Actuum Apostolorum, quae nobis hodie lecta est, dilectissimi fratres, cum plurimum habeat in ipsa specie admirationis, non minus tamen continet in mysterio dignitatis. Ecce, inquit beatus Stephanus, video coelos apertos, et Filium hominis stantem a dextris Dei . Considerate attentius, dilectissimi fratres, cum beatus Martyr Dominum Iesum Christum ad dexteram Dei Patris stare vidisset, cur sese Filium hominis videre testatus est, et non potius Filium Dei; cum utique plus delaturus Domino honoris videretur, si se Dei potius quam hominis Filium videre dixisset? Sed certa ratio postulabat, ut hoc ita et ostenderetur in coelo, et praedicaretur in mundo. Omne enim Iudaeorum scandalum in hoc erat, cur Dominus noster Iesus Christus, qui secundum carnem erat filius hominis, esse etiam Dei Filius diceretur. Ideo ergo pulchre Scriptura divina Filium hominis ad dexteram Dei Patris stare memoravit, ut ad confutandam Iudaeorum incredulitatem ille Martyri ostenderetur in coelo, qui a perfidis negabatur in mundo: et illi testimonium coelestis Veritas daret, cui fidem terrena impietas derogaret.