monumenta.ch > Augustinus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 31, 210, 1
Hesterno die Natalem habuimus Domini Salvatoris; hodie summa devotione veneramur sancti martyris Stephani passionem: hesterno, redimimur ad praemium; hodierno, provocamur ad exemplum. Bene ergo hesternae solemnitati festivitas hodierna coniuncta est; ut illa credentes eveheret ad vitam, haec confitentes duceret ad coronam. Omni ergo Ecclesiae beatus Stephanus datus est ad profectum. Adhuc laicus diaconii meruit electionem, et levita martyrii obtinuit principatum. In plebe adhuc positus erat; sed iam virtutibus eminebat. Humilis erat loco; sed celsus fide. Discipulus erat ordine; sed factus est magister exemplo. Quos sequebatur devotione fidei, praecessit velocitate martyrii. Scriptum est enim de eo in Actibus Apostolorum, quod ad ministerium viduarum sit ab Apostolis deputatus . In hoc etiam quod praepositus est feminis, testimonium meruit sincerissimae castitatis. Beatus ergo erit, charissimi fratres, qui hunc sectatus, qui hunc imitatus fuerit: et pudicitiae enim palmam, et martyrii consequetur coronam.