monumenta.ch > Augustinus > sectio 1
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 132, 1
Sicut audivimus, cum sanctum Evangelium legeretur, Dominus Iesus Christus exhortatus est promissione vitae aeternae ad manducandum carnem suam et bibendum sanguinem suum. Qui audistis haec, nondum omnes intellexistis . Qui enim baptizati et fideles estis, quid dixerit, nostis. Qui autem inter vos adhuc Catechumeni, vel Audientes vocantur, potuerunt esse cum legeretur audientes, numquid et intelligentes? Ergo sermo noster ad utrosque dirigitur. Qui iam manducant carnem Domini, et bibunt sanguinem eius, cogitent quid manducent, et quid bibant: ne, sicut dicit Apostolus, iudicium sibi manducent et bibant . Qui autem nondum manducant, et nondum bibunt, ad tales epulas invitati festinent. Per istos dies magistri pascunt, Christus quotidie pascit, mensa ipsius est illa in medio constituta. Quid causae est, o Audientes, ut mensam videatis, et ad epulas non accedatis? Et forte modo cum Evangelium legeretur, dixistis in cordibus vestris: Putamus quid est quod dicit, Caro mea vere esca est, et sanguis meus vere potus est? Quomodo manducatur caro Domini, et bibitur sanguis Domini? Putamus quid dicit? Quis contra te clausit, ut hoc nescias? Velatum est: sed si volueris, erit revelatum. Accede ad professionem, et solvisti quaestionem. Quod enim dixit Dominus Iesus, iam fideles noverunt. Tu autem Catechumenus diceris, diceris Audiens, et surdus es. Aures enim corporis patentes habes, quia verba quae dicta sunt audis: sed aures cordis adhuc clausas habes, quia quod dictum est non intelligis. Disputo, non dissero. Ecce Pascha est, da nomen ad Baptismum. Si non te excitat festivitas, ducat ipsa curiositas: ut scias quid dictum sit, Qui manducat carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in illo. Ut scias mecum quid dictum sit, pulsa, et aperietur tibi. Et ut tibi dico, Pulsa, et aperietur tibi: ita et ego pulso, aperi mihi. Auribus personans, ad pectus pulso.