monumenta.ch > Augustinus > sectio 1
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 113, 1
Quod admonemur, admonere debemus. Recens evangelica lectio admonuit facere amicos de mammona iniquitatis, ut eos qui faciunt, recipiant et ipsi in tabernacula aeterna . Qui sunt qui habebunt tabernacula aeterna, nisi sancti Dei? Et qui sunt qui ab ipsis accipiendi sunt in tabernacula aeterna, nisi qui eorum indigentiae serviunt, et quod eis opus est, hilariter subministrant! Recordemur ergo, in novissimo iudicio Dominum esse dicturum eis qui stabunt ad dexteram eius, Esurivi, et dedistis mihi manducare: et caetera quae nostis. Et cum illi quaererent quando ei obsequia ista praebuissent, respondit: Quando uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Isti minimi sunt qui recipiunt in tabernacula aeterna. Hoc dixit dextris, quia fecerunt: hoc dixit sinistris , quia facere noluerunt. Sed dextri qui fecerunt, quid acceperunt, vel potius quid accepturi sunt? Venite, inquit, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. Esurivi enim, et dedistis mihi manducare. Quando uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis . Minimi ergo qui sunt Christi? Illi sunt qui omnia sua dimiserunt, et secuti sunt eum, et quidquid habuerunt, pauperibus distribuerunt; ut Deo sine saeculari compede expediti servirent, et ab oneribus mundi liberatos, velut pennatos sursum humeros tollerent. Hi sunt minimi. Quare minimi? Quia humiles, quia non elati, non superbi. Appende minimos istos, et grave pondus invenies.