monumenta.ch > Augustinus > sectio 2
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Genesi contra Manichaeos, 2, 1, 2
Deinde incipit de homine diligentius narrari. Quae omnis narratio non aperte, sed figurate explicatur, ut exerceat mentes quaerentium veritatem, et spirituali negotio a negotiis carnalibus avocet. Sic enim se continet: Hic est liber creaturae coeli et terrae, cum factus esset dies quo fecit Deus coelum et terram, et omnia viridia agri, antequam essent super terram, et omne pabulum agri, antequam germinaret.