monumenta.ch > Arator > sectio 22

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Arator, Epistola ad Parthenium, p1, 22
Quae cum nostra tibi fragilis cecinisset arundo,
Et mihi, chare, tuus saepe faveret amor;
O utinam malles, dixisti, rectius huius
Ad Domini laudes flectere vocis iter!
Et, quia nomen habes, quo te vocitamus, Arator,
Non abstrusa tibi sit, sed aperta seges
Constitui, fateor, si quando forte mererer
Ingenii fructus ad meliora sequi,
Quo te cunque loci contingeret esse, virorum
Maxime, transmitti, quod modularer, opus.