Euseb./Rufin. 1
Edition: Th. Mommsen, 1903

Caput 2
1 igitur quoniam Christus duplici ex modo constat et divina in eo pariter atque humana natura plenitudinem tenet, caput in eo divina substantia, pedes humana, quam pro nostra salute suscepit, habeantur, et ita demum perfectius nobis narratio dirigitur, si a capite, id est a divinitatis eius verbo sumamus exordium, per quod Christianorum, quae gens novellae appellationis creditur, antiquitas et nobilitas pariter ostenditur. 2 Genus igitur Christi et ipsam substantiae eius naturam proferre ac pandere nullus sermo sufficiet, si quidem etiam divinum de eo ita pronuntiarit oraculum: 'generationem autem eius quis enarrabit?' sed et alibi caelestibus nihilominus de eo vocibus ita refertur: 'quia nemo novit filium, nisi pater, sed neque patrem quis novit nisi filius'. solus ergo ille qui genuit nosse dicitur filium pater. et sine dubio exclusit ceteros a discutienda notitia, qui ad unum solum patrem filii scientiam revocavit. 3 hic igitur in his voluminibus, quae divino spiritu conscripta creduntur, lux aeterna et ante mundi initium semper fuisse praedicatur, sapientia quoque substantialis et verbum vivum in principio apud patrem et deus verbum substitisse narratur. quis ergo poterit eum, qui ante omnem creaturam visibilem atque invisibilem semper fuisse et initio iam fuisse ex ipso patre natus et cum patre sempiternus extitisse describitur, sermone comprehendere? quis omnium caelestium, inmortalium divinarum que virtutum dominum et ducem ac principem caelestis militiae et magni consilii angelum, voluntatis paternae efficaciam, quem cum patre omnia quae sunt creasse et condidisse constat, ut verum filium et unigenitum et omnium quae creata sunt dominum et regem ac dominatorem, paterna virtute ac potestate cuncta moderantem verbis explicet? nisi quod ad intellegentiam plenitudinis eius per secretiora et mystica divinorum voluminum informamur eloquia. Iohannes denique spiritu dei repletus: 'in principio', inquit, 'erat verbum et verbum erat apud deum et deus erat verbum. hoc erat in principio apud deum: omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil.'4 sed et Moyses maximus et vetustissimus prophetarum multis ante saeculis haec eadem protestatur, cum caelitus inspiratus originem mundi et rerum initia deo plenus aperiret, conditorem omnium patrem cum filio mysticis ac sacratis designat eloquiis.' sed et David antiquissimus etiam ipse, licet Moyseo posterior, prophetarum dicit: 'verbo domini caeli firmati sunt et spiritu oris eius omnis virtus eorum'. 5 et alio idem nihilominus designat oraculo de deo dicens: 'ipse dixit et facta sunt, ipse mandavit et creata sunt'. in quibus evidenter mandantis personam patris et filii operantis expressit. 6 cum igitur his et aliis quam plurimis vocibus sparsim per divina volumina creator omnium cum patre filius declaretur, superest, ut de his, quae post conditionem mundi pro hominum dispensatione transegit, quam possumus breviter perstringamus. 7 multis quidem et antea pietate praeditis viris adstitisse et docuisse, quae ad cultum divinum pertinere videbantur, ostenditur. sed evidentius et familiarius Abrahae atque ejus familiae, quantum fas erat deum hominibus, innotuisse describitur et velut praeceptor quidam ac monitor illius extitisse prosapiae refertur. denique in divinis oraculis scriptum, quia apparuit deus Abrahae tamquam communis aliquis homo sedenti ad ilicem Mambre. at ille exsurgens, cum hominem videret, adorat ut deum et veneratur ut dominum. sed et propriae vocis professione praesentiam se testatur non ignorare divinam dicens: 'dominator domine, qui iudicas omnem terram, nonne facies iudicium?'8 quae utique omnia non ad patrem, sed ad filium referenda posterioris in carne ratio dispensationis plenius expleta designat. et idem propheta David dicit de deo: 'misit verbum suum et sanavit eos et liberavit eos de corruptionibus eorum'. 9 sed et adhuc evidentius per Moysen de eo quod dominus sit ipse cum domino, divina testantur eloquia, cum dicit: 'pluit dominus super Sodoma et Gomorra sulfur et ignem a domino'. eundem que cum apparuisset Iacob, deum esse eadem scriptura designat, cum diceret ad Iacob: 'iam non vocabitur nomen tuum Iacob, sed Israhel erit nomen tuum, quia invaluisti cum deo'. et paulo post dicit: 'et vocavit', inquit, 'Iacob nomen loci illius Visio dei' dicens: 'vidi enim deum facie ad faciem et salva facta est anima mea'. 10 neque enim fas est de aliquo angelorum vel caelestium virtutum ista sentire. nullum enim eorum, si quando mortalibus ex caelesti praecipiuntur adesse mandato, dominum vel deum divinus sermo commemorat. 11 hic etiam Iesu successori Moysi cum adstitisset, percontanti que ei, quis esset, responsis evidentissimis designavit dicens: 'princeps militiae virtutum domini ego sum'. cum que his auditis adorasset famulus, ut decebat: 'solve', inquit ad eum, 'corrigiam calciamenti tui; locus enim, in quo tu stas, terra sancta est'. 13 in quo consideranda est praeceptorum similitudo, quoniam non erat hic alius ab eo, qui dixerat ad Moysen de rubo ignis dicens: 'ne adpropies huc: solve calciamenta de pedibus tuis; locus enim, in quo tu stas, terra sancta est'. et addidit dicens: 'ego sum deus patrum tuorum, deus Abraham et deus Isaac et deus Iacob'. 14 claruit igitur ex his omnibus, quod verbum dei et deus et dominus et creator omnium cum patre filius designatus est. nunc vero etiam illud videamus, quomodo et sapientiam se dei substantialiter existere idem ipse in divinis ostendat oraculis per Salomonem, haec de semetipsa sapientia mysticis vocibus prodens: 'ego sapientia habitavi, consilium et scientiam et sensum ego invocavi: per me reges regnant et potentes per me scribunt iustitiam: per me proceres magnificantur et tyranni per me obtinent terram'. 15 et post aliquanta iterum dicit: 'dominus creavit me initium viarum suarum in opera sua, ante saecula fundavit me, in initio priusquam terram faceret, antequam prodirent fontes aquarum, priusquam montes fundarentur, ante omnes autem colles generavit me. quando praeparabat caelum, aderam ei, et quando firmos ponebat fontes sub caelo, cum ipso eram conponens. ego eram, cui adgaudebat cottidie. laetabar autem coram ipso in omni tempore, quando laetabatur orbe perfecto. 16 ex quibus omnibus fuisse ab initio, immo et ante omne quod dici potest initium ab ipso patre progenitam sapientiam constat. 17 Quid autem causae fuerit, quod non omnibus passim, sicut nunc, etiam antea innotuerit et ad omnes eius fides ac scientia pervenerit, exponemus. nondum capere poterat perfectam sapientiae Christi doctrinam rudis adhuc mundus et peritiae totius ignarus, 18 denique statim in initiis, cum adhuc hi qui primi creati fuerant homines in beatitudine degerent, mandato dei neglegentia corrupto in hanc vitam mortalem et fragilitati obnoxiam deciderunt ac terrae huius divina maledictione damnatae habitaculum pro paradisi deliciis commutarunt. iam vero qui ex huiuscemodi genitoribus per orbem terrae diffusi sunt, 19 ferino magis ac beluino ritu oberrantes non urbes ad societatem, non mores ad honestatem, non leges ad vitae iustitiam tenuere. artium vero disciplinarum que apud eos et totius philosophiae ne ipsum quidem nomen habebatur, sed agrestes quidam et vagi per deserta nullis sedibus vagabantur. si qua vero in ipsis boni semina naturaliter clementia inoleverant conditoris, haec inculta et incondita relinquentes magis ad usum malitiae, quo via humani generis proclivius vergitur, conferebant. ex quo accidit, ut nefariis sceleribus inter semet ipsos agentes nunc corrumperentur, nunc etiam interimerentur ab invicem, usque quo procedente immanitate etiam devorarentur ab alterutro. 20 hinc illae, quae mundo sceleris fabulas reliquerunt, theomachiae et gigantomachiae exortae sunt, donec nefariis ausis ultio divina nunc inundatione diluvii, nunc etiam populatione ignei imbris obsisteret et immanitatem scelerum poenarum varietate conprimeret. 21 verum quoniam creatori suo humanum genus malitiae morbo et contagione corruptum emendandum videbatur potius quam delendum, miseratus tunc obscuratas per nequitiam mentes et tenebris caecitatis obstructas ille ipse, qui in principio erat apud deum deus verbum et sapientia patris, nunc angelorum ac ministrarum virtutum legationibus utitur, nunc etiam ineffabili dignatione ipse adest et rarum sicubi quem dei ac iustitiae memorem repperit, divinis revelationibus, monitis salubrioribus, instructione, qua deum decebat, reformare ac revocare de tenebris humanum nititur genus non in alia quam hominis specie, qua solum homines doceri aliquid et instrui ac iuvari possunt, 22 donec paulatim gentem integram, quae Hebraeorum appellabatur, ad sui cultum venerationem que convertit. quibus etiam, utpote adhuc rudibus et contagione vitae prioris infectis, per Moysen prophetam typos et adumbrationem divini cultus per sabbata quaedam mystica et circumcisionem corporis altius aliquid in spiritu significantem cetera que huiuscemodi praecepta legalia velut elementa sacratioris olim futurae eruditionis inpressit. 23 quae tamen lex cum velut initium quoddam luminis mundo huic offulsisset et odoris sui fraglantia mare ac terras longe late que conplesset atque ex ipsa diversis in orbis partibus nidorem quendam prudentiores quique capientes legislatores vel philosofi modesta quaeque et verecundiora praecepta atque honestatis et iustitiae conscia auditoribus suis paulatim tradere atque insinuare coeperunt et agrestes ac feros hominum mores ad decora atque honesta instituta revocare. tunc amicitiis coire inter se viros et concordiae subire foedera docuerunt, tunc iuvare se invicem homines et usum rerum discunt habere communem, donec instituti prudentioris docilis humana mens et societatis ad invicem patiens redderetur, ut huiuscemodi consuetudinis prolusione praemissa apti iam et parati etiam ad divina fierent instituta patris que omnium dei scientiae capaces existerent. in quo ipse iterum omnium virtutum magister, ipse sermo ac ratio et verbum ac sapientia dei, ipse qui in initio cum patre creaverat hominem, ipse, inquam, humanae quoque naturae adsumpta substantia et specie formae servilis indutus in nullo penitus ab eo, quod nos sumus, differentis, tempore, quo Romani imperii regnum nobilius latius que consurgere ipse praestiterat, ingressus hunc mundum communi quidem nobis cum nascendi aditu, sed nullo auctore patefacto ea egit et pertulit, quae de eo futura prophetae praedixerant. viri etenim divinitus inspirati hominem, qui simul esset et deus, adventare huic mundo et doctorem omnium gentium paternae pietatis ac religionis futurum sacrosanctis oraculis cecinerunt, sed et mortis modum, quo de hac vita discederet ut que rursum inusitato more ad viventes repedaret a mortuis et post haec caelum adiret, unde descenderat, atque in deum rediret.24 de quibus quamvis evidenter quam plurimi significaverint profetarum, tamen unius indicium Danihelis, scilicet quantum brevitatis necessitas indulget, adhibeam. dicit ergo de eo ita: 'videbam et ecce sedes positae erant et vetustus dierum sedebat et vestimenta eius sicut nix alba et capillus capitis eius sicut lana munda: thronus eius flamma ignis, rotae eius ignis adurens. fluvius igneus percurrebat ante eum. iudicium positum est et libri aperti sunt. 25 et post haec: 'videbam et ecce cum nubibus caeli tamquam filius hominis veniebat et pervenit usque ad vetustum dierum et in conspectu eius prolatus est et datus est ei principatus et honor et regnum, et omnes populi tribus linguae ipsi servient. potestas eius potestas aeterna, quae non pertransiet, et regnum eius non corrumpetur'. 26 haec omnia manifestissime de nullo alio nisi de salvatore nostro, qui erat in principio apud deum deus verbum, dicta intelleguntur. filius etenim hominis propter hoc, quod in novissimis temporibus in carne natus est, dicitur. 27 de quo latius si qui scire desiderat, in suis locis adsertiones horum digessimus.

Zurück