Orosius, VII
Edition: Karl Zangemeister, 1882
Caput 8
1 Anno ab urbe condita DCCCXXIIII Galba apud Hispanias usurpavit imperium. qui mox, ut Neronis mortem conperit, Romam venit; cumque omnes avaritia saevitia segnitiaque offenderet, Pisonem sibi nobilem industriumque adulescentem in filium atque in regnum adoptavit: cum quo septimo mense imperii sui ab Othone iugulatus est.
2 Luit Roma caedibus principum excitatisque civilibus bellis recentes Christianae religionis iniurias, et signa illa legionum, quae sub adventu in urbem Petri apostoli divinitus cohercita convelli nullo modo ad excitandum civile bellum valuerant, quod per Scribonianum parabatur, Petro in urbe interfecto et Christianis poenarum diversitate laniatis toto se orbe solverunt.
3 de Hispania siquidem ilico Galba surrexerat; quo mox oppresso Otho Romae, Vitellius in Germania, Vespasianus in Syria imperia simul atque arma rapuerunt.
4 probent sane etiam inviti potentiam simul et clementiam Dei, qui Christianis temporibus offenduntur: quanta celeritate tantorum incendia bellorum et excitata sunt et repressa, cum et antea minimis causis magnae ac diuturnae clades agitarentur et nunc maximi undique concrepantes magnorum malorum fragores minimo negotio sopirentur.
5 iam enim erat Romae quamvis persecutione vexata Ecclesia, quae iudici omnium Christo etiam pro inimicis et persecutoribus supplicaret.
6 igitur Otho cum, Galba et Pisone Romae interfectis, inter tumultus caedesque invasisset imperium ac mox creatum imperatorem in Gallia per Germanicas legiones Vitellium conperisset, bellum civile molitus tribus primum levibus proeliis, hoc est uno apud Alpes, alio circa Placentiam, tertio circa locum, quem Castores vocant, contra Vitellianos duces congressus victor exstitisset, quarto apud Bedriacum proelio cum animadvertisset suos vinci, mense tertio quam imperare coeperat sese interfecit.
7 Vitellius victor Romam venit: ubi cum multa crudeliter ac nequiter ageret, incredibili etiam voracitatis appetitu humanam vitam probris adgravaret, postquam de Vespasiano comperit, primum deponere molitus imperium, post a quibusdam animatus Sabinum Vespasiani fratrem, nihil tum mali suspicantem, cum ceteris Flavianis in Capitolium compulit succensoque templo et mixta simul flamma ruinaque omnes in unum pariter interitum ac tumulum dedit.
8 post deficiente in Vespasiani nomen exercitu suo destitutus adpropinquantibusque iam hostibus trepidus cum se in quandam proximam Palatio cellulam contrusisset, turpissime inde protractus cum per viam Sacram nudus duceretur, passim fimum in os eius coniectantibus in forum deductus, octavo quam regnum praesumpserat mense apud Gemonias scalas minutissimorum ictuum crebris conpunctionibus excarnificatus atque inde unco tractus et in Tiberim mersus etiam communi caruit sepultura.
9 multis autem et nefariis modis per complures dies a Vespasiani militibus adversum senatum populumque Romanum indiscreta caede saevitum est.