Orosius, VII
Edition: Karl Zangemeister, 1882

Caput 7
1  Anno ab urbe condita DCCCVIII Nero Caesar ab Augusto quintus principatum adeptus est mansitque in eo annis non plenis quattuordecim. Gai Caligulae avunculi sui erga omnia vitia ac scelera sectator immo transgressor, petulantiam libidinem luxuriam avaritiam crudelitatem nullo non scelere exercuit; siquidem petulantia percitus omnia paene Italiae ac Graeciae theatra perlustrans, adsumpto etiam varii vestitus dedecore cerycas citharistas tragoedos et aurigas saepe sibi superasse visus est. 2  libidinibus porro tantis exagitatus est, ut ne a matre quidem vel sorore ullave consanguinitatis reverentia abstinuisse referatur, virum in uxorem duxerit, ipse a viro ut uxor acceptus sit. 3  luxuriae vero tam effrenatae fuit, ut retibus aureis piscaretur, quae purpureis funibus extrahebantur, frigidis et calidis lavaret unguentis. qui etiam numquam minus mille carrucis confecisse iter traditur. 4  denique urbis Romae incendium voluptatis suae spectaculum fecit; per sex dies septemque noctes ardens civitas regios pavit aspectus; 5  horrea quadro structa lapide magnaeque illae veterum insulae, quas discurrens adire flamma non poterat, magnis machinis quondam ad externa bella praeparatis labefactatae atque inflammatae sunt, ad monumentorum bustorumque deversoria infelici plebe conpulsa. 6  quod ipse ex altissima illa Maecenatiana turre prospectans laetusque flammae ut aiebat pulchritudine tragico habitu Iliadam decantabat. 7  avaritiae autem tam praeruptae exstitit, ut post hoc incendium urbis, quam se Augustus ex latericia marmoream reddidisse iactaverat, neminem ad reliquias rerum suarum adire permiserit; cuncta, quae flammae quoquo modo superfuerant, ipse abstulit; 8  centies centena milia sestertium annua ad expensas a senatu conferri sibi imperavit; plurimos senatorum nulla exstante causa bonis privavit; negotiatorum omnium sub una die, tormentis quoque adhibitis, omnem penitus censum abstersit. 9  crudelitatis autem rabie ita efferatus est, ut plurimam senatus partem interfecerit, equestrem ordinem paene destituerit. sed ne parricidiis quidem abstinuit, matrem fratrem sororem uxorem ceterosque omnes cognatos et propinquos sine haesitatione prostravit. 10  auxit hanc molem facinorum eius temeritas impietatis in Deum. nam primus Romae Christianos suppliciis et mortibus affecit ac per omnes provincias pari persecutione excruciari imperavit ipsumque nomen exstirpare conatus beatissimos Christi apostolos Petrum cruce, Paulum gladio occidit. 11  mox acervatim miseram civitatem obortae undique oppressere clades. nam subsequente autumno tanta urbi pestilentia incubuit, ut triginta milia funerum in rationem Libitinae venirent. Britannica deinde clades e vestigio accidit, qua duo praecipua oppida magna civium sociorumque clade et caede direpta sunt. 12  praeterea in oriente magnis Armeniae provinciis amissis Romanae legiones sub iugum Parthicum missae, aegreque Syria retenta est. in Asia tres urbes, hoc est Laodicia Hierapolis Colossae, terrae motu conciderunt. 13  at vero Nero postquam Galbam in Hispania imperatorem creatum ab exercitu cognovit, totus animo ac spe concidit. cumque incredibilia perturbandae, immo subruendae reipublicae mala moliretur, hostis a senatu pronuntiatus et ignominiosissime fugiens, ad quartum ab urbe lapidem sese ipse interfecit, atque in eo omnis Caesarum familia consumpta est.

Zurück