Orosius, VII
Edition: Karl Zangemeister, 1882

Caput 42
1  Anno ab urbe condita MCLXV Honorius imperator, videns tot oppositis tyrannis nihil adversus barbaros agi posse, ipsos prius tyrannos deleri iubet. Constantio comiti huius belli summa commissa est. 2  sensit tunc demum respublica et quam utilitatem in Romano tandem duce receperit et quam eatenus perniciem per longa tempora barbaris comitibus subiecta tolerarit. 3  igitur Constantius comes in Galliam cum exercitu profectus, Constantinum imperatorem apud Arelatem civitatem clausit cepit occidit. 4  Iam hinc, ut de catalogo tyrannorum quam brevissime loquar, Constantem Constantini filium Gerontius comes suus, vir nequam magis quam probus, apud Viennam interfecit atque in eius locum Maximum quendam substituit. ipse vero Gerontius a suis militibus occisus est. 5  Maximus exutus purpura destitutusque a militibus Gallicanis, qui in Africam traiecti, deinde in Italiam revocati sunt, nunc inter barbaros in Hispania egens exulat. 6  Iovinus postea vir Galliarum nobilissimus in tyrannidem mox ut adsurrexit et cecidit. Sebastianus frater eiusdem hoc solum, ut tyrannus moreretur, elegit: nam continuo ut creatus occisus est. 7  quid de infelicissimo Attalo loquar, cui occidi inter tyrannos honor et mori lucrum fuit? in hoc Alaricus imperatore facto infecto refecto ac defecto, citius his omnibus actis paene quam dictis, mimum risit et ludum spectavit imperii; 8  nec mirum si iure hac pompa miser lusus est, cuius ille umbratilis consul Tertullus ausus est in curia dicere: loquar vobis, patres conscripti, consul et pontifex, quorum alterum teneo, alterum spero, sperans ab eo qui spem non habebat et maledictus utique, quia spem suam posuerat in homine. 9  Attalus itaque tamquam inane imperii simulacrum cum Gothis usque ad Hispanias portatus est, unde discedens navi incerta moliens in mari captus et ad Constantium comitem deductus, deinde imperatori Honorio exhibitus truncata manu vitae relictus est. 10  Heraclianus interea Africae comes missus, cum idem Attalus umbram gestaret imperii, Africam strenue adversum iudices ab eo missos tutatus, consulatum adsecutus est; 11  quo elatus supercilio Sabinum domesticum suum, virum ingenio callidum industriaque sollertem et sapientem nominandum si animi vires tranquillis studiis adcommodavisset, generum allegit; 12  cum quo quorundam periculorum suspiciones dum patitur fecit atque, aliquamdiu Africana annona extra ordinem detenta, ipse tandem cum inmensa, certe temporibus nostris satis incredibili classe navium Romam contendit. 13  nam habuisse tunc tria milia septingentas naves dicitur, quem numerum ne apud Xerxen quidem praeclarum illum Persarum regem et Alexandrum Magnum vel quemquam alium regum fuisse historiae ferunt. 14  is simul ut cum agmine militum ad urbem pergens litore egressus est, occursu comitis Marini territus et in fugam versus, arrepta navi solus Carthaginem rediit atque ibi continuo militari manu interfectus est. Sabinus gener eius Constantinopolim fugit, unde post aliquantum temporis retractus exilioque damnatus est. 15  Hunc omnem catalogum, ut dixi, vel manifestorum tyrannorum vel inoboedientium ducum optima Honorius imperator religione et felicitate meruit, magna Constantius comes industria et celeritate confecit: 16  merito sane, quia in his diebus praecipiente Honorio et adiuvante Constantio pax et unitas per universam Africam Ecclesiae catholicae reddita est et corpus Christi, quod nos sumus, redintegrata discissione sanatum est, imposita exsecutione sacri praecepti Marcellino tribuno, viro inprimis prudenti et industrio omniumque bonorum studiorum appetentissimo. 17  quem Marinus comes apud Carthaginem - incertum zelo stimulatus an auro corruptus - occidit: qui continuo revocatus ex Africa factusque privatus vel ad poenam vel ad paenitentiam conscientiae suae dimissus est.

Zurück