Orosius, VII
Edition: Karl Zangemeister, 1882

Caput 39
1  adest Alaricus, trepidam Romam obsidet turbat inrumpit, dato tamen praecepto prius, ut si qui in sancta loca praecipueque in sanctorum apostolorum Petri et Pauli basilicas confugissent, hos inprimis inviolatos securosque esse sinerent, tum deinde in quantum possent praedae inhiantes a sanguine temperarent. 2  accidit quoque, quo magis illa urbis inruptio indignatione Dei acta quam hostis fortitudine probaretur, ut beatus Innocentius, Romanae urbis episcopus, tamquam iustus Loth subtractus a Sodomis occulta providentia Dei apud Ravennam tunc positus, peccatoris populi non videret excidium. 3  discurrentibus per urbem barbaris forte unus Gothorum idemque potens et Christianus sacram Deo virginem iam aetate provectam, in quadam ecclesiastica domo reperit, cumque ab ea aurum argentumque honeste exposceret, 4  illa fideli constantia esse apud se plurimum et mox proferendum spopondit ac protulit, cumque expositis opibus attonitum barbarum magnitudine pondere pulchritudine, ignota etiam vasorum qualitate intellegeret, virgo Christi ad barbarum ait: 5  haec Petri apostoli sacra ministeria sunt. praesume, si audes; de facto tu videris. ego quia defendere nequeo, tenere non audeo. 6  barbarus vero ad reverentiam religionis timore Dei et fide virginis motus ad Alaricum haec per nuntium rettulit: qui continuo reportari ad apostoli basilicam universa ut erant vasa imperavit, 7  virginem etiam simulque omnes qui se adiungerent Christianos eodem cum defensione deduci. ea domus a sanctis sedibus longe ut ferunt et medio interiectu urbis aberat. 8  itaque magno spectaculo omnium disposita per singulos singula et super capita elata palam aurea atque argentea vasa portantur; exertis undique ad defensionem gladiis pia pompa munitur; 9  hymnum Deo Romanis barbarisque concinentibus publice canitur; personat late in excidio urbis salutis tuba omnesque etiam in abditis latentes invitat ac pulsat; 10  concurrunt undique ad vasa Petri vasa Christi, plurimi etiam pagani Christianis professione etsi non fide admiscentur et per hoc tamen ad tempus, quo magis confundantur, evadunt; quanto copiosius adgregantur Romani confugientes, tanto avidius circumfunduntur barbari defensores. 11  o sacra et ineffabilis divini iudicii discretio! o sanctum istud et salutare flumen, quod parva exortum domo, dum beato alveo in sanctorum sedes tendit, oberrantes periclitantesque animas in salutis sinum pia rapacitate pervexit! 12  o praeclara illa Christianae militiae tuba, quae generaliter cunctos dulcissimo ad vitam modulamine invitans, quos ad salutem inoboedientes non suscitavit, inexcusabiles reliquit ad mortem. 13  mysterium hoc, quod in transferendis vasis, dicendis hymnis, ducendis populis fuit, tamquam magnum cribrum fuisse arbitror, per quod ex congregatione populi Romani tamquam ex magna massa frumenti per omnia ex universo ambitu civitatis latebrarum foramina effluxere grana viva sive occasione sive veritate commota; 14  omnia tamen de praesenti salute credentia ex horreo dominicae praeparationis accepta sunt, reliqua vero velut stercora et velut paleae, ipsa vel incredulitate vel inoboedientia praeiudicata, ad exterminium atque incendium remanserunt. quis haec perpendere plenis miraculis, quis praedicare dignis laudibus queat? 15  Tertia die barbari quam ingressi urbem fuerant sponte discedunt, facto quidem aliquantarum aedium incendio sed ne tanto quidem quantum septingentesimo conditionis eius anno casus effecerat. 16  nam si exhibitam Neronis imperatoris sui spectaculis inflammationem recenseam, procul dubio nulla conparatione aequiperabitur secundum id, quod excitaverat lascivia principis, hoc, quod nunc intulit ira victoris. 17  neque vero Gallorum meminisse in huiusmodi conlatione debeo, qui continuo paene anni spatio incensae eversaeque urbis adtritos cineres possederunt. 18  et ne quisquam forte dubitaret ad correptionem superbae lascivae et blasphemae civitatis hostibus fuisse permissum, eodem tempore clarissima urbis loca fulminibus diruta sunt, quae inflammari ab hostibus nequiverunt.

Zurück