Orosius, VII
Edition: Karl Zangemeister, 1882

Caput 37
1  Interea cum a Theodosio imperatore seniore singulis potissimis infantum cura et disciplina utriusque palatii commissa esset, hoc est Rufino orientalis aulae, Stiliconi occidentalis imperii, quid uterque egerit, quidve agere conatus sit, exitus utriusque docuit, cum alius sibi, alius filio suo affectans regale fastigium, ut rebus repente turbatis necessitas reipublicae scelus ambitus tegeret, barbaras gentes ille inmisit, hic fovit. 2  taceo de Alarico rege cum Gothis suis saepe victo, saepe concluso semperque dimisso. taceo de infelicibus illis apud Pollentiam gestis, cum barbaro et pagano duci, hoc est Sauli, belli summa commissa est, cuius inprobitate reverentissimi dies et sanctum pascha violatum est cedentique hosti propter religionem, ut pugnaret, extortum est: cum quidem, ostendente in brevi iudicio Dei et quid favor eius possit et quid ultio exigeret, pugnantes vicimus, victores victi sumus. 3  taceo de ipsorum inter se barbarorum crebris dilacerationibus, cum se invicem Gothorum cunei duo, deinde Alani atque Huni variis caedibus populabantur. 4  Radagaisus, omnium antiquorum praesentiumque hostium longe immanissimus, repentino impetu totam inundavit Italiam. nam fuisse in populo eius plus quam ducenta milia Gothorum ferunt. 5  hic supra hanc incredibilem multitudinem indomitamque virtutem paganus et Scytha erat, qui, ut mos est barbaris huiusmodi gentibus, omnem Romani generis sanguinem dis suis propinare devoverat. 6  hoc igitur Romanis arcibus imminente fit omnium paganorum in urbe concursus, hostem esse cum utique copia virium tum maxime praesidio deorum potentem, urbem autem ideo destitutam et mature perituram, quia deos et sacra perdiderit. 7  magnis querellis ubique agitur et continuo de repetendis sacris celebrandisque tractatur, fervent tota urbe blasphemiae, vulgo nomen Christi tamquam lues aliqua praesentium temporum probris ingravatur. 8  Itaque ineffabili iudicio Dei factum est, uti, quoniam in permixto populo piis gratia, poena impiis debebatur oportebatque permitti hostes, qui insuadibilem in plurimis et contradicentem civitatem severioribus solito flagris coarguerent, non tamen eos, qui indiscrete cunctos intemperata caede delerent - duo tunc Gothorum populi cum duobus potentissimis regibus suis per Romanas provincias bacchabantur: 9  quorum unus Christianus propiorque Romano et, ut res docuit, timore Dei mitis in caede, alius paganus barbarus et vere Scytha, qui non tantum gloriam aut praedam quantum inexsaturabili crudelitate ipsam caedem amaret in caede, et hic iam sinu receptus Italiae Romam e proximo trementem terrore quassabat. 10  itaque si huic ultionis potestas permitteretur, quem Romani ob hoc praecipue timendum arbitrabantur, quia favorem deorum sacrificiorum obsequiis invitaret, et immoderatior caedes sine fructu emendationis arsisset et error novissimus peior priore crevisset; quandoquidem in pagani et idololatrae manus incidisse, non solum paganis residuis de instaurando cultu idolorum esset indubitata persuasio sed etiam Christianis periculosa confusio, cum et hi terrerentur praeiudicio et illi confirmarentur exemplo. 11  quamobrem iustus dispensator humani generis Deus perire paganum hostem voluit et Christianum praevalere permisit, ut pagani blasphemantesque Romani et illo confunderentur perdito et hoc punirentur immisso; maxime cum imperatoris Honorii admiranda in rege continentia et sanctissima fides non parum divinae misericordiae mereretur. 12  conceduntur quidem adversus immanissimum illum hostem Radagaisum aliorum hostium cum copiis suis inclinati ad auxilium animi. adsunt Uldin et Sarus, Hunorum et Gothorum duces, praesidio Romanorum; sed non sinit Deus rem potentiae suae virtutem hominum ac maxime hostium videri. 13  conterritum divinitus Radagaisum in Faesulanos montes cogit eiusque - secundum eos qui parcissime referunt - ducenta milia hominum inopum consilii et cibi in arido et aspero montis iugo, urguente undique timore concludit agminaque, quibus dudum angusta videbatur Italia, latendi spe in unum ac parvum verticem trudit. 14  quid multis morer? non disposita in bellum acies fuit, non furor timorque incerta pugnae praetulit; non caedes acta, non sanguis effusus est, non postremo - quod felicitatis loco deputari solet - damna pugnae eventu compensata victoriae: edentibus bibentibus ludentibusque nostris tanti ilii tamque immanes hostes esurientes sitientes languentesque confecti sunt. 15  parum hoc est, nisi captum et subiugatum sciant, quem timuere Romani, illumque idololatram suum, cuius sacrificia se magis pertimescere quam arma fingebant, sine proelio victum ac vinctum sub iugo catenisque despiciant. igitur rex Radagaisus solus spem fugae sumens clam suos deseruit atque in nostros incidit: a quibus captus et paulisper retentus ac deinde interfectus est. 16  tanta vero multitudo captivorum Gothorum fuisse fertur, ut vilissimorum pecudum modo singulis aureis passim greges hominum venderentur. sed nihil superesse Deus de eodem populo sinit. nam ilico cunctis qui emebantur morientibus quod improbi emptores eorum non impenderunt turpiter pretiis, expenderunt misericorditer sepulturis. 17  igitur ingrata Roma, quae sicut nunc sensit non ad remittendam sed ad reprimendam idololatriae praesumptionem iudicis Dei obliquam misericordiam, ita continuo propter vivorum mortuorumque sanctorum piam recordationem Dei iram passura non plenam, si forte confusa paeniteat et per experientiam fidem discat, ab incursu Alarici regis et hostis sed Christiani aliquantulo ad tempus spatio differtur.

Zurück