Orosius, VII
Edition: Karl Zangemeister, 1882
Caput 34
1 Anno ab urbe condita MCXXXII Gratianus quadragesimus ab Augusto post mortem Valentis sex annis imperium tenuit, quamvis iamdudum antea cum patruo Valente et cum Valentiniano fratre regnaret.
2 qui cum adflictum ac paene conlapsum reipublicae statum videret, eadem provisione, qua quondam legerat Nerva Hispanum virum Traianum, per quem respublica reparata est, legit et ipse Theodosium aeque Hispanum virum et restituendae reipublicae necessitate apud Sirmium purpura induit orientisque et Thraciae simul praefecit imperio,
3 in hoc perfectiore iudicio, quia, cum in omnibus humanae vitae virtutibus iste par fuerit, in fidei sacramento religionisque cultu sine ulla comparatione praecessit; siquidem ille persecutor, hic propagator Ecclesiae.
4 ita illi ne unus quidem proprius filius, quo successore gauderet, indultus est; huius autem orienti simul atque occidenti per succiduas usque ad nunc generationes gloriosa propago dominatur.
5 itaque Theodosius adflictam rempublicam ira Dei reparandam credidit misericordia Dei; omnem fiduciam sui ad opem Christi conferens maximas illas Scythicas gentes formidatasque cunctis maioribus, Alexandro quoque illi Magno, sicut Pompeius Corneliusque testati sunt, evitatas, nunc autem extincto Romano exercitu Romanis equis armisque instructissimas, hoc est Alanos Hunos et Gothos, incunctanter adgressus magnis multisque proeliis vicit.
6 urbem Constantinopolim victor intravit et ne parvam ipsam Romani exercitus manum adsidue bellando detereret, foedus cum Athanarico Gothorum rege percussit.
7 Athanaricus autem continuo ut Constantinopolim venit, diem obiit. universae Gothorum gentes rege defuncto aspicientes virtutem benignitatemque Theodosii Romano sese imperio dediderunt.
8 in isdem etiam diebus Persae, qui Iuliano interfecto aliisque imperatoribus saepe victis, nunc etiam Valente in fugam acto recentissimae victoriae satietatem cruda insultatione ructabant, ultro Constantinopolim ad Theodosium misere legatos pacemque supplices poposcerunt; ictumque tunc foedus est, quo universus oriens usque ad nunc tranquillissime fruitur.
9 interea cum Theodosius in oriente subactis barbarorum gentibus Thracias tandem ab hoste liberas reddidisset et Arcadium filium suum consortem fecisset imperii, Maximus, vir quidem strenuus et probus atque Augusto dignus nisi contra sacramenti fidem per tyrannidem emersisset, in Britannia invitus propemodum ab exercitu imperator creatus in Galliam transiit:
10 ubi Gratianum Augustum subita incursione perterritum atque in Italiam transire meditantem dolis circumventum interfecit fratremque eius Valentinianum Augustum Italia expulit. Valentinianus in orientem refugiens a Theodosio paterna pietate susceptus, mox etiam imperio restitutus est.