Orosius, VII
Edition: Karl Zangemeister, 1882

Caput 32
1  Anno ab urbe condita MCXVIII Valentinianus tricesimus octavus apud Nicaeam consensu militum imperator creatus est mansitque in eo annis undecim. 2  qui cum Christianus integra fide sacramentum militiae gereret sub Iuliano Augusto tribunus scutariorum, iussus ab imperatore sacrilego aut immolare idolis aut militia excedere, fideliter sciens et graviora Dei esse iudicia et meliora promissa, sponte discessit. 3  ita parva interiecta mora Iuliano interfecto ac mox Ioviano mortuo qui pro nomine Christi amiserat tribunatum, retribuente Christo in locum persecutoris sui accepit imperium: 4  qui postea fratrem suum Valentem participem fecit imperii, Procopium tyrannum pluresque postea satellites eius occidit. 5  terrae motus per totum orbem factus ita turbatum quoque pelagus excussit, ut per vicinas terrarum campestrium partes refuso mari plurimae insularum urbes concussae et subrutae perisse referantur. 6  Valens ab Eudoxio episcopo, Arriani dogmatis assertore, et baptizatus et persuasus, in saevissimam haeresim declinavit; sed malignam insectationem diu texit nec voluntati potestatem admiscuit, quoad viventis fratris auctoritate conpressus est. 7  contemplabatur enim de eo, quantam vim in ulciscenda fide imperator posset exerere, qui tantam constantiam pro retinenda quondam miles habuisset. 8  Horum anno imperii tertio Gratianus Valentiniani filius imperator est factus. eodem anno apud Atrebatas vera lana de nubibus pluviae mixta defluxit. 9  Praeterea Athanaricus rex Gothorum Christianos in gente sua crudelissime persecutus, plurimos barbarorum ob fidem interfectos ad coronam martyrii sublimavit, quorum tamen plurimi in Romanum solum non trepidi, velut ad hostes, sed certi, quia ad fratres, pro Christi confessione fugerunt. 10  Valentinianus Saxones, gentem in oceani litoribus et paludibus inviis sitam, virtute atque agilitate terribilem, periculosam Romanis finibus eruptionem magna mole meditantes in ipsis Francorum finibus oppressit. 11  Burgundionum quoque novorum hostium novum nomen, qui plus quam octoginta milia, ut ferunt, armatorum ripae Rheni fluminis insederunt. 12  hos quondam subacta interiore Germania a Druso et Tiberio, adoptivis filiis Caesaris, per castra dispositos in magnam coaluisse gentem atque ita etiam nomen ex opere praesumpsisse, quia crebra per limitem habitacula constituta burgos vulgo vocant, eorumque esse praevalidam et perniciosam manum Galliae hodieque testes sunt, in quibus praesumpta possessione consistunt; 13  quamvis providentia Dei Christiani omnes modo facti catholica fide nostrisque clericis, quibus oboedirent, receptis blande mansuete innocenterque vivant, non quasi cum subiectis Gallis sed vere cum fratribus Christianis. 14  Anno autem undecimo imperii sui Valentinianus, cum Sarmatae sese per Pannonias diffudissent easque vastarent, bellum in eos parans apud Brigitionem oppidum subita effusione sanguinis, quod Graece apoplexis vocatur, suffocatus et mortuus est. 15  Post quem Gratianus filius occidentis imperium tenuit, Valente patruo in orientis partibus constituto; Valentinianum etiam, fratrem suum parvum admodum, socium creavit imperii.

Zurück