Orosius, VII
Edition: Karl Zangemeister, 1882

Caput 30
1  Anno ab urbe condita MCXVI Iulianus dudum Caesar, post autem tricesimus sextus ab Augusto rerum potitus anno uno et mensibus octo imperii summam solus obtinuit. 2  Christianam religionem arte potius quam potestate insectatus, ut negaretur fides Christi et idolorum cultus susciperetur, honoribus magis provocare quam tormentis cogere studuit. 3  aperto tamen praecepit edicto, ne quis Christianus docendorum liberalium studiorum professor esset. sed tamen, sicut a maioribus nostris compertum habemus, omnes ubique propemodum praecepti condiciones amplexati officium quam fidem deserere maluerunt. 4  Iulianus autem bellum adversum Parthos parans cum Romanas vires contractas undique ad destinatam secum traheret perditionem, Christianorum sanguinem dis suis vovit, palam persecuturus ecclesias, si victoriam potuisset adipisci. 5  nam et amphitheatrum Hierosolymis extrui iussit, in quo reversus a Parthis episcopos monachos omnesque eius loci sanctos bestiis etiam arte saevioribus obiceret spectaretque laniandos. 6  itaque postquam a Ctesiphonte castra movit, dolo cuiusdam transfugae in deserta perductus, cum vi sitis et ardore solis atque insuper labore harenarum confectus periret exercitus, imperator tanto rerum periculo anxius dum per vasta deserti incautius evagatur, ab obvio quodam hostium equite conto ictus interiit. sic misericors Deus impia consilia impii morte dissolvit.

Zurück