Orosius, VII
Edition: Karl Zangemeister, 1882

Caput 29
1  Anno ab urbe condita MXCII Constantius tricensimus quintus cum Constantino et Constante fratribus suis adeptus imperium viginti et quattuor annis tenuit. fuit inter successores Constantini et Dalmatius Caesar fratris filius, sed continuo militari factione deceptus est. 2  interea maligna semper adversus Deum verum diaboli insectatio, quae ab initio mundi usque ad nunc a sincero fidei religionisque tramite offusis errorum nebulis lubrica hominum corda perturbat, postquam Christianis imperatoribus summam regiae potestatis in meliora vertentibus Ecclesiam Christi zelo idololatriae persequi destitit, aliud machinamentum, quo per eosdem Christianos imperatores Christi Ecclesiam vexaret, invenit. 3  fit igitur Arrio, novi erroris auctori, ceterisque discipulis ipsius ad familliaritatem Constantii imperatoris promptus aditus et facilis via. suadetur Constantio, ut quosdam in Deo gradus credat, et qui per ianuam ab errore idololatriae fuerat egressus, rursum in sinum eius, dum in Deo deos quaerit, tamquam per pseudothyrum inducitur. 4  perverso igitur zelo potestas armatur inlusa et sub nomine pietatis vis persecutionis agitatur. de nova nominis electione contenditur, ut Arrianorum potius ecclesiae quam catholicorum sint. 5  sequitur terrae motus horribilis, qui plurimas orientis urbes solo stravit. Constantinus dum Constantem fratrem bello insectatur, incauta petulantia periculis sese offerens, a ducibus eius occisus est. 6  Constans adversus Persas et Saporem, qui Mesopotamiam vastaverat, novem proeliis parum prospere decertavit. novissime seditione atque intemperantia militum nocte adoriri pugnam coactus, patratam paene victoriam insuper victus amisit. 7  post cum se intolerandis vitiis dedisset ac poena provincialium favorem militum compararet, Magnentii dolis in oppido, cui Helena nomen est, in proximo Hispaniae interfectus est. 8  Magnentius enim apud Augustodunum arripuit imperium, quod continuo per Galliam Africam Italiamque porrexit. 9  in Illyrico autem Vetranionem, aetate grandaevum, imperatorem sibi milites creaverunt, virum natura simplicem cunctisque iucundum, sed qui ne prima quidem umquam litterarum elementa didicisset. 10  itaque cum primas litteras litterarumque syllabas imperator senex interdum invitus meditaretur, a Constantio, qui tunc in Magnentium ultione fratris accensus bellum parabat, deponere iussus imperium, abiciens cum litteris purpuras contentusque privatis feriis, palatium simul scholamque dimisit. 11  Nepotianus deinde Romae, Constantini sororis filius, gladiatorum manu fretus invasit imperium: qui deinde cum inprobus ac per hoc invisus cunctis esset, a Magnentianis ducibus oppressus est. 12  sequitur bellum illud horribile inter Constantium Magnentiumque apud Mursam urbem gestum, in quo multa Romanorum virium profligatio etiam in posterum nocuit. 13  Magnentius tamen victus aufugit ac non multo post apud Lugdunum propria se manu interfecit. Decentius quoque frater eiusdem, quem Caesarem Galliis praefecerat, apud Senonas laqueo vitam finivit. 14  continuo Constantius Gallum, patrui filium, Caesarem legit: quem rursus crudeliter ac tyrannice agentem paulo post quam crearat occidit. Silvanum quoque, per Gallias rebus novis inhiantem, mature circumveniendum opprimendumque curavit. 15  igitur Silvano interfecto Iulianum patruelem suum, Galli fratrem, Caesarem creatum misit ad Gallias; itaque Iulianus Caesar eversas oppressasque ab hoste Gallias strenuissime in integrum restituit, Alamannorum parvis copiis magnam multitudinem fudit, Rheno Germanos revinxit. 16  his elatus successibus fastigium usurpavit Augusti et mox Italiam Illyricumque pervadens Constantium Parthicis proeliis occupatum regni parte privavit. 17  Constantius Iuliani scelere comperto dimissa expeditione Parthorum dum ad civile bellum revertitur, in itinere inter Ciliciam Cappadociamque defunctus est. 18  ita ille qui discissa pace et unitate fidei catholicae Christianos adversum Christianos armans civili, ut ita dicam, bello Ecclesiae membra dilaceraverat, totum inquieti tempus imperii molestissimumque spatium vitae suae bellis civilibus etiam per propinquos et consanguineos excitatis exercuit exegit expendit.

Zurück