Caput 27 1 In primo libello expositum a nobis est, Pompeium Trogum et Cornelium Tacitum commemorasse non plene quidem, nostrum vero Moysen, etiam ipsorum testimonio fidelem, fideliter sufficienterque dixisse, Aegyptios et regem eorum, cum populum Dei servire intentum et paratum Deo suo, impediendae devotionis instinctu ad lutum paleasque revocarent, decem acerbissimis plagis fuisse vexatos.
2 deinde violentia malorum edomitos non solum coegisse festinantem sed etiam propriis suis argenteis et aureis vasis accumulavisse. post, oblitos plagae suae et cupidos praedae indebitae, invidos etiam religionis alienae, dum innocentes avide persequuntur, mari Rubro ultime receptos omnes funditus interisse. quod ego nunc refero ac renuntio, etsi forte fide non acceptatum, exitu tamen probandum, quia haec in figura nostri facta sunt.
3uterque populus unius Dei est, una populi utriusque causa. subdita fuit Israhelitarum synagoga Aegyptiis, subdita est Christianorum ecclesia Romanis. persecuti sunt Aegyptii, persecuti sunt et Romani. decem ibi contradictiones adversus Moysen, decem hic edicta adversus Christum; diversae ibi plagae Aegyptiorum, diversae hic calamitates Romanorum. 4 nam, ut etiam ipsas inter se plagas, in quantum tamen figura formae conparari potest, conferam, ibi prima correptio habuit sanguinem vulgo vel manasse de puteis vel in fluminibus cucurrisse: hic prima sub Nerone exegit plaga, ut ubique morientium sanguis esset vel morbis in urbe corruptus vel bellis in orbe profusus.
5 ibi sequens plaga prodidit perstrepentes persultantesque in penetralibus ranas inediae propemodum causam habitatoribus atque exilii fuisse: hic sequens sub Domitiano poena similiter ostendit satellitum militumque eius improbis effrenatisque discursibus cruentissimi iussa principis exsequentum ad inopiam paene omnes cives Romanos adactos exilioque dispersos.
6 ibi tertia vexatio habuit sciniphes, musculas scilicet parvissimas ac saevissimas, quae mediis saepe aestibus per loca squalida coadunatim vibrando densatae tinnulo volatu adlabi solent capillisque hominum ac pecudum saetis cum urente morsu interseri: hic itidem tertia sub Traiano plaga Iudaeos excitavit, qui cum antea ubique dispersi ita iam quasi non essent quiescerent, repentino omnes calore permoti, in ipsos, inter quos erant, toto orbe saevierunt, absque magnis multarum urbium ruinis, quas crebri terrae motus isdem temporibus subruerunt.
7 ibi in quarta plaga muscae caninae fuerunt, revera alumnae putredinis vermiumque matres: hic itidem quarta sub Marco Antonino plaga, lues plurimis infusa provinciis Italiam quoque cum urbe Roma universam exercitumque Romanum, per longinquos limites et diversa hiberna dispersum, in mortem dissolutum putredini simul ac vermibus dedit.
8 ibi quinta correptio pecorum ac iumentorum repentino interitu expleta est: hic similiter quinta ultione sub Severo persecutore creberrimis civilibus bellis propria viscera et adiumenta reipublicae, hoc est plebes provinciarum et legiones militum, comminutae sunt.
9 ibi sexta vexatio intulit vesicas effervescentes ulceraque manantia: hic aeque sexta punitio, quae post Maximini persecutionem fuit, qui specialiter episcopos et clericos omissa turba populari, hoc est ecclesiarum primates, trucidari imperaverat, intumescens crebro ira atque invidia non per vulgi caedem sed per vulnera mortesque principum ac potentium exhalata est.
10 ibi septima plaga numeratur coacto aere grando profusa, quae hominibus iumentis satisque exitio fuit: hic similiter septima sub Gallo et Volusiano, qui persecutori Decio mox interfecto successerant, plaga extitit corrupto aere pestis infusa, quae per omnia Romani regni ab oriente in occidentem spatia cum omne propemodum genus hominum et pecudum neci dedit tum etiam
Corrupitque lacus, infecit pabula tabo.
11 ibi octavam Aegypti contritionem fecere excitatae undique lucustae, tenentes terentes tegentesque omnia: hic octavam aeque in subversionem Romani orbis excitatae undique intulere gentes, quae caedibus atque incendiis cunctas provincias deleverunt.
12 ibi nona turbatio diuturnas crassas ac paene tractabiles tenebras habuit, plus omnino periculi comminata quam fecit: hic itidem nona correptio fuit, cum Aureliano persecutionem decernenti diris turbinibus terribile ac triste fulmen sub ipsis pedibus ruit ostendens, quid, cum ultio talis exigeret, tantus possit ultor, nisi et clemens esset et patiens; quamquam intra sex abhinc menses tres succidui imperatores, hoc est Aurelianus Tacitus et Florianus, diversis causis interfecti sunt.
13 ibi postremo decima plaga, quae et novissima omnium fuit, interfectio filiorum, quos primos quique genuerant: hic nihilo minus decima id est novissima poena est omnium perditio idolorum, quae primitus facta in primis amabant.
14 Ibi rex potentiam Dei sensit probavit et timuit ac per hoc populum Dei liberum abire permisit: hic rex potentiam Dei sensit probavit et credidit ac per hoc populum Dei liberum esse permisit. ibi numquam postea populus Dei ad servitutem retractus: hic numquam postea populus Dei ad idololatriam coactus est. ibi Aegyptiorum vasa pretiosa Hebraeis tradita sunt: hic in ecclesias Christianorum praecipua paganorum templa cesserunt.
15 sane illud, ut dixi, denuntiandum puto, quia, sicut Aegyptiis post has decem plagas dimissos Hebraeos persequi molientibus inruit per superductum mare aeterna perditio, ita et nos quidem libere peregrinantes superventura quandoque persecutio gentilium manet, donec mare Rubrum, hoc est ignem iudicii, ipso domino nostro Iesu Christo duce et iudice transeamus.
16 hi vero, in quos Aegyptiorum forma transfunditur, permissa ad tempus potestate saevientes gravissimis quidem permissu Dei Christianos cruciatibus persequentur; verumtamen idem omnes inimici Christi cum rege suo Antichristo accepti stagno ignis aeterni, quod magna impediente caligine dum non videtur intratur, perpetuam perditionem immortalibus arsuri suppliciis sortientur.