Orosius, VII
Edition: Karl Zangemeister, 1882

Caput 22
1  Anno ab urbe condita millesimo decimo duo imperatores vicensimo septimo post Augustum loco creati sunt: Valerianus in Raetia ab exercitu Augustus appellatus, Romae autem a senatu Gallienus Caesar creatus; mansitque Gallienus in regno infeliciter annis XV, respirante paulisper ab illa supra solitum iugi et gravi pestilentia genere humano. provocat poenam suam obliviosa malitia. impietas enim flagella quidem excruciata sentit, sed a quo flagellatur, obdurata non sentit. 2  ut de superioribus taceam, facta a Decio Christianorum persecutione totum Romanum imperium pestilentia magna vexavit. mentita est iniquitas sibi, pravo in perniciem suam circumventa iudicio, pestilentiam communis casus esse accidentemque ex morbis mortem naturae finem esse non poenam. 3  rursus igitur atque in brevi iram Dei sceleratis actionibus provocat exceptura plagam, cuius aliquandiu meminisse cogatur. Valerianus siquidem mox ut arripuit imperium octavus a Nerone, adigi per tormenta Christianos ad idololatriam abnegantesque interfici iussit, fuso per omnem Romani regni latitudinem sanctorum sanguine. 4  Valerianus ilico, nefarii auctor edicti, a Sapore Persarum rege captus, imperator populi Romani ignominiosissima apud Persas servitute consenuit, hoc infamis officii continua, donec vixit, damnatione sortitus, ut ipse adclinis humi regem semper, ascensurum in equum, non manu sua sed dorso attolleret. 5  et Gallienus quidem tam claro Dei iudicio territus tamque misero collegae permotus exemplo pacem ecclesiis trepida satisfactione restituit. sed non conpensat iniuriae ultionisque mensuram unius impii quamvis perpetua et super modum abominanda captivitas contra tot milia excruciata sanctorum, iustorumque sanguis ad Deum clamans in eadem sese terra, ubi fusus est, vindicari rogat. 6  non enim de solo constitutore praecepti iusto supplicium iudicio flagitabatur sed etiam exsecutores delatores accusatores spectatores ac iudices, postremo omnes qui iniustissimae crudelitati vel tacita voluntate adsentabantur - quia Deus secretorum cognitor est - quorum maxima per omnes provincias pars hominum versabatur, eadem ultionis plaga corripi iustum erat. solvuntur repente undique permissu Dei ad hoc circumpositae relictaeque gentes laxatisque habenis in omnes Romanorum fines invehuntur. 7  Germani Alpibus Raetia totaque Italia penetrata Ravennam usque perveniunt; Alamanni Gallias pervagantes etiam in Italiam transeunt; Graecia Macedonia Pontus Asia Gothorum inundatione deletur; nam Dacia trans Danuvium in perpetuum aufertur; Quadi et Sarmatae Pannonias depopulantur; Germani ulteriores abrasa potiuntur Hispania; Parthi Mesopotamiam auferunt Syriamque conradunt. 8  exstant adhuc per diversas provincias in magnarum urbium ruinis parvae et pauperes sedes, signa miseriarum et nominum indicia servantes, ex quibus nos quoque in Hispania Tarraconem nostram ad consolationem miseriae recentis ostendimus. 9  et ne quid forte Romani corporis ab hac dilaceratione cessaret, conspirant intrinsecus tyranni, consurgunt bella civilia, funditur ubique plurimus sanguis Romanorum Romanis barbarisque saevientibus; sed cito ira Dei in misericordiam vertitur et coeptae ultionis maior forma quam poena in mensuram plenitudinis reputatur. 10  igitur primus Genuus, qui purpuram imperii sumpserat, apud Myrsam occiditur. Postumus in Gallia invasit tyrannidem, multo quidem reipublicae commodo, nam per decem annos ingenti virtute ac moderatione usus et dominantes hostes expulit et perditas provincias in pristinam faciem reformavit; seditione tamen militum interfectus est. 11  Aemilianus apud Mogontiacum cum res novas moliretur oppressus est. post mortem Postumi Marius ibidem invasit imperium sed continuo interfectus est. deinde Victorinus a Gallis ultro creatus et post paululum occisus est. 12  huic successit Tetricus, qui tunc Aquitanicae praesidatus administrabat officium. multas seditiones militum pertulit. at vero in oriente per Odenatum quendam collecta agresti manu victi repulsique Persae, defensa Syria, recepta Mesopotamia est, et usque ad Ctesiphontem rusticani Syriae cum Odenato suo vincendo venerunt. 13  Gallienus autem cum rempublicam deseruisset ac Mediolani libidinibus inserviret, occisus est.

Zurück