Orosius, VII
Edition: Karl Zangemeister, 1882

Caput 21
1  Anno ab urbe condita millesimo quarto Decius, civilis belli incentor et repressor, occisis Philippis vicensimus quintus ab Augusto invasit imperium tenuitque annis tribus. 2  idem continuo, in quo se etiam ob hoc Philippum interfecisse docuit, ad persequendos interficiendosque Christianos septimus post Neronem feralia dispersit edicta plurimosque sanctorum ad coronas Christi de suis crucibus misit. 3  idemque filium suum Caesarem legit: cum quo simul continuo in medio barbarorum sinu interfectus est.4  Anno ab urbe condita millesimo septimo Gallus Hostilianus vicensimus sextus ab Augusto regnum adeptus vix duobus annis cum Volusiano filio obtinuit. 5  exeritur ultio violati nominis Christiani et usquequo ad profligandas ecclesias edicta Decii cucurrerunt, eatenus incredibilium morborum pestis extenditur: nulla fere provincia Romana, nulla civitas, nulla domus fuit, quae non illa generali pestilentia correpta atque vacuata sit. 6  hac sola pernicie insignes Gallus et Volusianus dum contra Aemilianum novis rebus studentem bellum civile moliuntur, occisi sunt. Aemilianus tamen tertio mense invasae tyrannidis extinctus est.

Zurück