Orosius, VII
Edition: Karl Zangemeister, 1882
Caput 21
1 Anno ab urbe condita millesimo quarto Decius, civilis belli incentor et repressor, occisis Philippis vicensimus quintus ab Augusto invasit imperium tenuitque annis tribus.
2 idem continuo, in quo se etiam ob hoc Philippum interfecisse docuit, ad persequendos interficiendosque Christianos septimus post Neronem feralia dispersit edicta plurimosque sanctorum ad coronas Christi de suis crucibus misit.
3 idemque filium suum Caesarem legit: cum quo simul continuo in medio barbarorum sinu interfectus est.
4 Anno ab urbe condita millesimo septimo Gallus Hostilianus vicensimus sextus ab Augusto regnum adeptus vix duobus annis cum Volusiano filio obtinuit.
5 exeritur ultio violati nominis Christiani et usquequo ad profligandas ecclesias edicta Decii cucurrerunt, eatenus incredibilium morborum pestis extenditur: nulla fere provincia Romana, nulla civitas, nulla domus fuit, quae non illa generali pestilentia correpta atque vacuata sit.
6 hac sola pernicie insignes Gallus et Volusianus dum contra Aemilianum novis rebus studentem bellum civile moliuntur, occisi sunt. Aemilianus tamen tertio mense invasae tyrannidis extinctus est.