Orosius, VII
Edition: Karl Zangemeister, 1882
Caput 20
1 Anno ab urbe condita DCCCCLXLVII Philippus vicensimus quartus ab Augusto imperator creatus Philippum filium suum consortem regni fecit mansitque in eo annis septem.
2 hic primus imperatorum omnium Christianus fuit ac post tertium imperii eius annum millesimus a conditione Romae annus impletus est. ita magnificis ludis augustissimus omnium praeteritorum hic natalis annus a Christiano imperatore celebratus est.
3 nec dubium est, quin Philippus huius tantae devotionis gratiam et honorem ad Christum et Ecclesiam reportarit, quando vel ascensum fuisse in Capitolium immolatasque ex more hostias nullus auctor ostendit.
4 ambo tamen quamvis diversis locis tumultu militari et Decii fraude interfecti sunt.