Orosius, VII
Edition: Karl Zangemeister, 1882

Caput 19
1  Anno ab urbe condita DCCCCLXXXVII Maximinus vicensimus secundus ab Augusto nulla senatus voluntate imperator ab exercitu, postquam bellum in Germania prospere gesserat, creatus persecutionem in Christianos sextus a Nerone exercuit. 2  sed continuo, hoc est tertio quam regnabat anno, a Pupieno Aquileiae interfectus et persecutionis et vitae finem fecit. qui maxime propter Christianam Alexandri, cui successerat, et Mameae matris eius familiam persecutionem in sacerdotes et clericos, id est doctores, vel praecipue propter Origenem presbyterum miserat. 3  Anno ab urbe condita DCCCCLXLI Gordianus vicensimus tertius ab Augusto imperator creatus est mansitque in eo annis sex. nam Pupienus, interfector Maximini, et frater eius Balbinus, qui usurpaverant imperium, in Palatio mox interfecti sunt. 4  Gordianus admodum puer in orientem ad bellum Parthicum profecturus, sicut Eutropius scribit, Iani portas aperuit: quas utrum post Vespasianum et Titum aliquis clauserit, neminem scripsisse memini, cum tamen eas ab ipso Vespasiano post annum apertas Cornelius Tacitus prodat. 5  igitur Gordianus ingentibus proeliis adversum Parthos prospere gestis suorum fraude haud longe a Circesso super Euphraten interfectus est.

Zurück