Orosius, VII
Edition: Karl Zangemeister, 1882
Caput 16
1 Anno ab urbe condita DCCCCXXX Lucius Antoninus Commodus quintus decimus ab Augusto patri successit in regnum mansitque in eo annis XIII.
2 adversus Germanos bellum feliciter gessit. ceterum per omnia luxuriae et obscenitatis dedecore depravatus, gladiatoriis quoque armis saepissime in ludo depugnavit et in amphitheatro feris sese frequenter obiecit; interfecit etiam quamplurimos senatores, maxime quos animadvertit nobilitate industriaque excellere.
3 flagitia regis poena urbis insequitur. nam fulmine Capitolium ictum, ex quo facta inflammatio bybliothecam illam, maiorum cura studioque compositam, aedesque alias iuxta sitas rapaci turbine concremavit. deinde aliud incendium postea Romae exortum aedem Vestae et Palatium plurimamque urbis partem solo coaequavit.
4 Commodus cunctis incommodus in domo Vestiliani strangulatus interisse fertur, hostis generis humani etiam vivus iudicatus.
5 Post hunc a senatu creatus est senex Helvius Pertinax sextus decimus ab Augusto. qui sexto mense quam regnare coeperat Iuliani iuris periti scelere in Palatio occisus est.
6 Iulianus interfecto Pertinace invasit imperium sed mox a Severo apud pontem Mulvium bello civili victus et interfectus est mense septimo postquam coeperat imperare. ita inter Pertinacem et Iulianum unus annus absumptus est.