Orosius, VII
Edition: Karl Zangemeister, 1882

Caput 15
1  Anno ab urbe condita DCCCCXI Marcus Antoninus Verus quartus decimus ab Augusto regnum cum Aurelio Commodo fratre suscepit mansitque in eo annis decem et novem. hi primi rempublicam aequo iure tutati sunt. 2  bellum deinde contra Parthos admirabili virtute et felicitate gesserunt. Annius Antoninus Verus ad id bellum profectus est. Vologesus enim, rex Parthorum, gravi eruptione Armeniam Cappadociam Syriamque vastabat. 3  sed Antoninus, per strenuissimos duces magnis rebus gestis, Seleuciam Assyriae urbem super Hydaspen fluvium sitam cum quadringentis milibus hominum cepit et cum fratre de victoria Parthica triumphavit; ac non multo post, dum cum fratre in vehiculo sedet, casu morbi, quem apoplexian Graeci vocant, suffocatus interiit. 4  Eo defuncto Marcus Antoninus solus reipublicae praefuit. sed in diebus Parthici belli persecutiones Christianorum quarta iam post Neronem vice in Asia et in Gallia graves praecepto eius exstiterunt multique sanctorum martyrio coronati sunt. 5  secuta est lues plurimis infusa provinciis, totamque Italiam pestilentia tanta vastavit, ut passim villae, agri atque oppida sine cultore atque habitatore deserta in ruinas silvasque concesserint. 6  exercitum vero Romanum cunctasque legiones per longinqua late hiberna dispositas ita consumptas ferunt, ut Marcomannicum bellum, quod continuo exortum est, non nisi novo dilectu militum, quem triennio iugiter apud Carnuntium Marcus Antoninus habuit, gestum fuisse referatur. 7  hoc quidem bellum providentia Dei administratum esse cum plurimis argumentis tum praecipue epistula gravissimi ac modestissimi imperatoris apertissime declaratum est. 8  nam cum insurrexissent gentes inmanitate barbarae, multitudine innumerabiles, hoc est Marcomanni Quadi Vandali Sarmatae Suebi atque omnis paene Germania, et in Quadorum usque fines progressus exercitus circumventusque ab hostibus propter aquarum penuriam praesentius sitis quam hostis periculum sustineret: 9  ad invocationem nominis Christi, quam subito magna fidei constantia quidam milites effusi in preces palam fecerunt, tanta vis pluviae effusa est, ut Romanos quidem largissime ac sine iniuria refecerit, barbaros autem crebris fulminum ictibus perterritos, praesertim cum plurimi eorum occiderentur, in fugam coegerit. 10  quorum terga Romani usque ad internecionem caedentes gloriosissimam victoriam et omnibus paene antiquorum titulis praeferendam rudi parvoque militum numero sed potentissimo Christi auxilio reportarunt. 11  exstare etiam nunc apud plerosque dicuntur litterae imperatoris Antonini, ubi invocatione nominis Christi per milites Christianos et sitim illam depulsam et conlatam fatetur fuisse victoriam. 12  idemque Antoninus Commodum filium suum adsumpsit in regnum; praeteriti etiam temporis per omnes provincias tributa donavit omniaque simul fiscalium negotiorum calumniosa monumenta congesta in foro iussit incendi severioresque leges novis constitutionibus temperavit. postremo in Pannonia constitutus repentino morbo diem obiit.

Zurück