Orosius, VI
Edition: Karl Zangemeister, 1882
Caput 4
1 Isdem diebus piratae per omnia sparsi maria et iam non tantum intercipientes navium commeatus sed etiam insulas provinciasque vastantes, inpunitate sceleris et aviditate praedae vulgo sese adsociantibus in inmensum augebantur: quos Cn. Pompeius post multam quidem vastationem, quam terra marique diu egerant, mira tamen celeritate conpressit.
2 Eodem tempore Cretam insulam per biennium Metellus evertit diuturnoque bello domitam in potestatem redegit legesque Minois Romanis legibus permutavit.
3 Pompeius postea, successor Luculli, in minore Armenia iuxta montem Dastracum castra regis obsidione conclusit. rex cum omnibus copiis eruptione per noctem facta, insuper etiam persequentem bello repellere statuit. Pompeius fugientes persequi intendit. itaque bellum nocte commissum est.
4 luna tunc orta a tergo Romanis erat. regii longitudinem umbrarum proximitatem hostium rati cuncta in inritum tela fuderunt. Romani veluti inermes postea adgressi sine labore vicerunt.
5 namque de exercitu regio XL milia caesa vel capta sunt, Romani vulnerati mille, vix autem quadraginta interfecti.
6 rex inter tumultus belli fuga lapsus, adiutus etiam beneficio sublustris noctis evasit, relictusque ab omnibus amicis philosophis scriptoribus rerum vel carminum ac medicis solus per devia equum manu trahens atque ad omnes nocturnos strepitus trepidans, in quoddam castellum devertit atque inde in Armeniam perrexit.
7 Pompeius regem insecuturus inter duo flumina, quae ab uno monte diversis specubus exoriuntur, hoc est Euphraten et Araxen, urbem Nicopolim senibus, lixis et aegris volentibus condidit.
8 oranti Tigrani veniam dedit; exercitum Horodis Albanorum regis praefectosque eius ter proelio vicit; postea epistulas Horodis et munera pro pace cum Albanis instauranda libenter accepit; Artacem regem Hiberiae bello fudit totamque Hiberiam in deditionem accepit.
9 inde, cum Armeniam Colchos Cappadociam et Syriam ordinatis rebus conposuisset, promovens de Ponto in Parthiam ad Ecbatanam urbem caput Parthici regni quinquagensimo die venit.