Orosius, VI
Edition: Karl Zangemeister, 1882

Caput 2
1  Igitur Mithridates rex Ponti atque Armeniae postquam Nicomedem Bithyniae regem amicum populi Romani regno privare molitus est atque a senatu monitus, si facere temptaret, bellum sibi a populo Romano inferendum fore, iratus Cappadociam continuo pervasit atque expulso ab ea Ariobarzane rege cunctam provinciam igni ferroque vastavit. 2  Bithyniam deinde pari clade corripuit. Paphlagoniam simili exitu adflixit pulsis ex ea Pylaemene et Nicomede regibus. post cum venisset Ephesum, crudeli praecepit edicto, ut per totam Asiam quicumque inventi essent cives Romani sub una die omnes necarentur. et factum est; 3  nec explicari aut conprehendi ullo modo verbis potest, quae tunc multitudo Romanorum civium caesa sit, quis maeror plurimarum provinciarum, quis gemitus occidendorum pariter atque occidentium fuerit, cum singuli quique aut prodere innocentes hospites et amicos, aut ipsi periclitari poena hospitum cogerentur. 4  Archelaus quoque dux Mithridatis cum CXX milibus peditum atque equitum in Achaiam praemissus Athenas cunctamque Graeciam partim vi partim deditione obtinuit. 5  Sylla, cui post consulatum Mithridaticum bellum obvenerat, Archelaum apud Piraeum, Atheniensium portum septemplici muro conmunitum, diu obsedit, ipsam Atheniensium urbem vi cepit. postea iusto proelio cum Archelao conflixit: centum decem milia de exercitu Archelai interfecta, vix decem milia superfuisse referuntur. 6  conperta clade Mithridates lectissima septuaginta milia militum Archelao in subsidium misit ex Asia. secundo proelio quinquaginta milia ex his interfecta sunt ibique Diogenes Archelai filius trucidatus est. 7  tertio bello omnes copiae, quas Archelaus habebat, extinctae sunt. nam viginti milia militum eius in paludem pulsa cum Syllae fidem inplorarent, insatiabili victoris ira interfecta sunt totidemque alia in flumen coacta ac necata, reliqui miserorum passim trucidati sunt. 8  porro autem Mithridates in Asia nobilissimarum urbium principes occidere bonaque eorum publicare animo intenderat. cumque iam mille sescentos ita interfecisset, Ephesii exemplum verentes excluso praesidio eius portas obiecerunt; similiter Smyrnaei Sardi Colophonii Trallianique fecerunt. 9  perturbatus Mithridates per Archelaum ducem suum cum Sylla de pace pepigit. interea Fimbria Marianorum scelerum satelles, homo omnium audacissimus, Flaccum consulem, cui legatus ierat, apud Nicomediam occidit; 10  ac mox arrepto exercitu Mithridatis filium ex Asia ad Miletopolin fugat, stationem regis invadit ipsumque Pergamo pellit fugientemque insecutus apud Pitanam obsedit, et profecto cepisset, si L. Lucullus civilibus discordiis curam reipublicae praetulisset eumque mari coartare obiecta classe voluisset. 11  inde Fimbria Iliensibus iratus, a quibus pro Syllanae partis studio obiectu portarum repulsus videbatur, ipsam urbem Ilium, antiquam illam Romae parentem, funditus caede incendioque delevit. sed eam Sylla continuo reformavit. idem Fimbria apud Thyatiram cum ab exercitu Syllae obsideretur, desperatione adactus in templo Aesculapii manu sua interfectus est. 12  Fannius et Magius de exercitu Fimbriae profugi Mithridati sese adiunxerunt: quorum hortatu Mithridates cum Sertorio per legatos in Hispaniam missos foedus pepigit. Sertorius ad eum M. Marium firmandi foederis causa misit: quem rex apud se retentum brevi ducem fecit in locum Archelai, qui se ad Syllam cum uxore liberisque contulerat. 13  Marius et Eumachus duces a Mithridate adversus Lucullum missi, magno exercitu brevi congregato cum P. Rutilio apud Chalcedonam congressi sunt eumque cum plurima exercitus ipsius parte ceciderunt. 14  Lucullus Mithridatem Cyzicenos obsidentem fossa cinxit eumque quod faciebat pati conpulit atque ad ipsos Cyzicenos, ut bono animo essent, nuntium misit unum ex militibus nandi peritum: qui duobus utribus suspensus mediam ipse regulam tenens plantisque subremigans septem milia passuum transmeavit. 15  Mithridates inopia laborans partem copiarum instructam armis domum abire praecepit: quam Lucullus excipiens universam disperdidit, nam amplius quam quindecim milia hominum tunc interfecisse narratur. 16  tunc etiam Fannius, qui se Mithridati iunxerat, et Metrophanes regius praetor a Mamerco victi, cum duobus milibus equitum in Moesiam profugerunt atque inde in Maeoniam digressi in colles camposque Inarimos inciderunt. 17  ubi non solum montes usti vel saxa quasi quadam fuligine obfuscata cernuntur, verum etiam campi ambusto solo squalidi per quinquaginta milia passuum sine uno ignis vel fornacis indicio et pendulo in profundum cinere putres iacent; tribus etiam locis torridae voragines ostenduntur, quas Graeci physas vocant. 18  in quibus diu oberrantes inopinatis tandem periculis exempti sunt et clam in regis castra venerunt. Deiotarus rex Gallograeciae praefectos regis bello trucidavit. 19  Interea Mithridates apud Cyzicum eadem mora, qua obsidebat, obsessus in magnam penuriam pestilentiamque exercitum suum coartavit. nam plus quam trecenta milia hominum fame et morbo in eadem obsidione amisisse fertur; ipse cum paucis arrepta navi clam fugit e castris. 20  Lucullus, incruento milite spectator cladis alienae, novum genus victoriae adeptus est; mox Marium adortus vicit fugavitque: in quo proelio plus quam undecim milia Marianorum militum interfecta referuntur. 21  Lucullus postea cum eodem Mario navali proelio congressus triginta et duas naves regias et conplures onerarias aut demersit aut cepit. multi ibi ex his quos Sulla proscripserat, interempti sunt. 22  Marius postera die de spelunca, ubi latebat, extractus meritas hostilis animi poenas luit. 23  eodem vero Lucullus impetu Apamiam vastavit et sub monte Olympo Prusam munitissimam civitatem captam expugnatamque diripuit. 24  Mithridates adversus Byzantium instructa classe navigans tempestate correptus octoginta rostratas naves perdidit; ipse cum quassa iam navi mergeretur, in myoparonem Seleuci piratae ipso pirata iuvante transiluit. inde Sinopem ac post Amisum cum magna difficultate pervenit.

Zurück