Orosius, VI
Edition: Karl Zangemeister, 1882

Caput 12
1  Exhaustis atque edomitis Gallis securus Caesar cum legionibus in Italiam rediit, nullos post se Gallorum motus pertimescens, certo se sciens minime aliquos, qui vel moveri audeant vel si moveantur timendi sint, reliquisse. 2  constitui nunc ante oculos velim exsanguem defectamque Galliam, post illas ardentissimas febres internosque aestus vitalium meliora torrentes ut sese habeat, quanta macie quantoque pallore sit, quam demissa ac resoluta iaceat, quam ipsos quoque necessarii officii motus, ne eundem incursum malorum revocent, pertimescat. 3  inruit enim in eam repentino impetu Romanus exercitus veluti fortissimo corpori fortior lues, quae tanto gravius accenditur, quanto inpatientius toleratur. 4  sitiebat misera, cum instante gladio profiteri sponsionem servitutis aeternae avulsis insuper obsidibus cogeretur; sitiebat, ut dixi, notam illam omnibusque suavissimam velut aquae gelidae dulcedinem libertatis, quantoque eam magis subtrahi intellegebat; tanto avidius desiderabat. 5  hinc illa tam frequens contra vetita praesumptio: invadebatur pro defendenda libertate inportuna libertas praereptamque insatiabiliter potiundi licentiam, quod male conceptam perniciem restinguere videbatur, augebat. 6  hinc Romanus ante pugnam insidiator argutior, hinc in pugna hostis infestior, hinc post pugnam victor immitior, hinc omnia ad domandam inpatientiam crudescentia, hinc iam nec remediis credebatur. 7  itaque si interrogare possem hanc de qua loquimur nationem, quid tunc, cum haec ipsa sustinebat, de illis temporibus iudicarit, responderet ut arbitror dicens: 'sic me illa tunc febris exsanguem reddidit ac frigidam fecit, ut etiam haec, quae omnes paene perstrinxit, fervefacere vel commovere nequiverit, atque ita me Romani inclinaverunt, ut nec ad Gothos surgam'. 8  sed ne ipsa quidem Roma clades, quas intulit, evitavit. exercitae diu auctaeque sunt per totos mundi cardines potentiae ducum viresque legionum, quae in sese concurrentes eius damno vincerent, cuius periculo vincerentur. nam victorem Caesarem de Gallia reversum civilia bella comitata sunt aliaque gravissima mala, interfecti apud Parthos Crassi et trucidati exercitus, praecesserunt.

Zurück