Orosius, VI
Edition: Karl Zangemeister, 1882
Caput 11
1 Igitur Caesare in Italiam reverso Gallia rursus in arma coniurat multique simul populi coeunt. dux his Vercingetorix fuit, cuius consilio statim omnes Galli civitates suas ultro incenderunt: prima a suis incensa Biturigo.
2 inde ad Caesarem, qui magnis itineribus per Narbonensem provinciam clam ad exercitum recucurrerat, impetum faciunt.
3 Caesar tunc oppidum nomine Caenapum obsidione concluserat: quod diu oppugnatum, tandem post multas Romanorum clades pluvio die, cum hostilium machinarum agmenta nervique elanguerant, adplicitis turribus captum atque deletum est.
4 quadraginta milia ibi hominum fuisse referuntur: ex quibus vix octoginta per fugam lapsi ad proxima Gallorum castra venerunt.
5 praeterea Arverni ceterique confines, sollicitatis etiam ad se Aeduis, multis adversum Caesarem proeliis bellaverunt.
6 qui cum se pugnando fatigati in quoddam castellum recepissent, milites praedae inhiantes ad expugnationem oppidi animum intendunt, frustra Caesare de loci iniquitate causante. itaque ibi Caesar erumpentibus de super hostibus pressus, multa exercitus sui parte perdita, victus aufugit.
7 dum haec ad Alesiam geruntur, Vercingetorix, quem omnes consensu pari regem praeoptaverant, suadet, uti ex tota Gallia omnes, qui arma ferre possint, huic bello praesto sint. hoc enim esse unum bellum, quo aut perpetua libertas aut aeterna servitus aut mors omnium consequatur.
8 itaque absque eo numero, quem infinitum ante contraxerat, equitum circiter octo milia, peditum ducenta et quinquaginta milia contracta sunt.
9 dehinc duo colles sibi invicem obversos Romani Gallique ceperunt. unde multis saepe eruptionibus et variis proventibus proeliantes, tandem Romani praecipua Germanorum equitum, quos sibi iamdudum amicos nunc in auxilium acciverant, virtute vicerunt.
10 Vercingetorix alia die congregatis omnibus, qui fuga evaserant, dixit se auctorem bona fide defendendae libertatis atque inrumpendi foederis fuisse et nunc, sive Romanis sese ad mortem omnes offerant sive se solum pro omnibus dedant, paratum animo fore.
11 itaque Galli voluntatem, quam pudore aliquamdiu texerant, quasi ex consilio regis adsumerent, ilico sibi veniam precantes, eum solum velut auctorem magni sceleris dediderunt.
12 Bellovagui omnibus Gallorum gentibus ipsorum opinione fortiores habebantur. hi Correo duce bellum instaurant sibique in hanc suscepti belli societatem Ambianos Aulercos Saletos Veliocasses Atrebatasque coniungunt et locum quendam cinctum atque impeditum undique paludibus capiunt, commissoque proelio magnam Remorum manum, quae auxilio Romanis erat, trucidant.
13 deinde cum opportunum ipsi locum insidiis provisum occupavissent atque hoc conperto Romani ad insidiarum locum instructi ordinatique venissent, commisso proelio Romani Gallos fugientes isdem locorum munitionibus, quibus clausi fuerant, incluserunt cunctosque ad internecionem ceciderunt.
14 ibi Correus vel fugam vel deditionem detractans Romanos, ut vivus caperetur, instantes occidendo, ut occideretur, coegit.
15 Igitur cum pacatam esse universam Galliam Caesar neque ausuram fore ad aliquos adspirare motus arbitraretur, legiones in hiberna dimisit, ipse tamen Ambiorigis fines, qui tot bella excitaverat, horrenda hominum strage vastavit.
16 at vero C. Caninius legatus bellum apud Pictonas invenit: ubi magna hostium multitudo impeditam itinere legionem circumdedit atque ad extremum discrimen adduxit.
17 porro autem Fabius legatus acceptis Caninii litteris in Pictonas proficiscitur ibique a captivis de opportunitate locorum certior factus inopinantes hostes opprimit magnisque stragibus factis plurimas praedas agit.
18 deinde cum Caninio signum adventus sui dedisset, Caninius totis castris subito exsiluit seseque iniecit hosti. ita Fabio ex alia parte et Caninio ex altera insistente, maximo et diuturno bello innumerae Gallorum copiae trucidatae sunt.
19 inde Fabius in Carnutes profectus est; sciebat enim Domnacum ducem antiquissimum rebellionis totius incentorem ab hoc bello elapsum, si Aremoricis gentibus adiunctus esset, maximos iterum in Gallia tumultus esse moturum. sed eas adhuc ipsa novitate trepidantes mira virtute et celeritate perdomuit.
20 interea Draptes unaque Lycterius cum adesse Caninium et legiones in finibus suis viderent, undique collectis copiis oppidum Uxellodunum occupant.
21 hoc oppidum in editissima montis arce pendebat, duabus partibus per abrupta latera non parvo flumine cingebatur, medio deinde descensu largissimo fonte securum plurimaque introrsum copia frumenti tutum inritos procul discursus hostium despiciebat.
22 Caninius, quod solum Romana provisione potuit, ambos duces cum parte copiarum plurima in campum evocatos maximo proelio superavit. nam uno e ducibus interfecto alter cum paucissimis fugit, nullus in oppidum rediit. sed ad id oppugnandum Caesare opus fuit.
23 itaque certior per nuntios factus Caesar accurrit circumspectisque omnibus videt, si expugnare vi moliatur, ludo et spectaculo hostium delendum esse exercitum suum; unum solum esse praesidii, si quoquo modo hostes aqua arceantur.
24 sed et hoc quoque nisi Caesar non potuisset, siquidem fons, quo ad potum utebantur, medio devexi montis latere fundebatur. Caesar ad proximum fontis admoveri vineas turrimque exstrui iubet. fit magnus ilico concursus ex oppido. quibus sine periculo proeliantibus Romani quamvis pertinaciter obsisterent crebriusque succederent, conplures tamen trucidantur.
25 igitur exstruitur agger et turris pedum sexaginta, cuius vertex aequare ad fontis locum possit, ut vel ex aequo tela conici queant vel praecipitata desuper saxorum volumina non timeri.
26 oppidani autem, ubi exanimari siti non solum pecora sua verum etiam infirmiores hominum aetates vident, cupas pice sebo et scindulis repletas ac deinde inmisso igne in prona praecipitant easque ipsi toto oppido effusi subsequuntur.
27 ardentibus machinis cum grave proelium suis Caesar ac periculosum videret, cohortes in circuitum oppidi ire velociter per occultum imperat atque undique subito vastum clamorem attollere. quo facto consternati oppidani dum recurrere ad muniendum oppidum volunt, ab oppugnatione turris vel demolitione aggeris recesserunt.
28 illi tamen, qui ad incidendas fontis venas sub obtentu aggeris tuti cuniculos perfodiebant, repertos in abstruso aquarum meatus per multa dividendo tenuari in semet ipsis consumique fecerunt. oppidani fonte siccato ultima desperatione correpti deditionem sui faciunt.
29 Caesar autem omnibus, qui arma tulerant, manus sustulit et vitam reliquit, quo testatior esset etiam posteris poena improborum.
30 multum enim ad cohercendam audaciam valet propositum punitionis exemplum, cum ipsa miseri praesens forma viventis et ad recordationem admonet conscios et ad sciscitationem cogit ignaros.