Orosius, V


8

1  Igitur ea tempestate, cum haec apud Numantiam gesta sunt, apud Romam Gracchorum seditiones agitabantur. Scipio autem cum deleta Numantia ceteras Hispaniae gentes pace conponeret, Thyresum quendam, Celticum principem, consuluit, qua ope res Numantina aut prius invicta durasset aut post fuisset eversa. Thyresus respondit: concordia invicta, discordia exitio fuit. 2  quod Romani tamquam sibi ac de se dictum exempli loco acceperunt, quippe quibus iam de seditionibus discordantis totius urbis nuntiabatur. Carthagine Numantiaque deleta moritur apud Romanos utilis de provisione conlatio et oritur infamis de ambitione contentio. 3  Gracchus tribunus plebis iratus nobilitati, cur inter auctores Numantini foederis notatus esset, agrum a privatis eatenus possessum populo dividi statuit. Octavio tribuno plebi obsistenti ademit imperium et successorem Minucium dedit. his causis senatum ira, populum superbia invasit. 4  ac tunc forte Attalus, Eumenis filius, moriens testamento populum Romanum imperio Asiae succedere heredem iusserat. Gracchus gratiam populi pretio adpetens legem tulit, uti pecunia, quae fuisset Attali, populo distribueretur. obsistente Nasica etiam Pompeius spopondit se Gracchum, cum primum magistratu abisset, accusaturum.

Zurück