Orosius, V
Edition: Karl Zangemeister, 1882

Caput 7
1  Anno ab urbe condita DCXX cum maior paene infamia de foedere apud Numantiam pacto quam apud Caudinas quondam furculas pudorem Romanae frontis oneraret, Scipio Africanus consensu omnium tribuum consul creatus atque ad expugnandam Numantiam cum exercitu missus est. 2  Numantia autem citerioris Hispaniae, haud procul a Vaccaeis et Cantabris in capite Gallaeciae sita, ultima Celtiberorum fuit. 3  haec per annos quattuordecim cum solis quattuor milibus suorum quadraginta milia Romanorum non solum sustinuit sed etiam vicit pudendisque foederibus adfecit. 4  igitur Scipio Africanus Hispaniam ingressus non se ilico ingessit hostibus, ut quasi incautos circumveniret, sciens numquam hoc genus hominum adeo in otium corpore atque animo resolvi, ut non ipsa qualitate habitudinis suae apparatus aliorum praecelleret, sed aliquamdiu militem suum in castris velut in scholis exercuit. 5  et cum partem aestatis totamque hiemem ne adtemptata quidem pugna transegisset, sic quoque parum propemodum hac profecit industria. 6  namque ubi copia pugnandi facta est, exercitus Romanus oppressus impetu Numantinorum terga convertit; sed increpatione et minis obiectantis sese consulis manuque retinentis tandem indignatus in hostem rediit et quem fugiebat fugere conpulit. difficilis tunc in relatu fides: Numantinos et fugavere et fugientes videre Romani. 7  unde quamvis Scipio, quia praeter spem acciderat, laetatus et gloriatus esset, tamen ultra bello adversum eos audendum non esse professus est. 8  itaque Scipio insistendum inopinatis proventibus censuit, urbem ipsam obsidione conclusit, fossa etiam circumdedit, cuius latitudo pedibus decem, altitudo viginti fuit. 9  ipsum deinde vallum sudibus praestructum crebris turribus conmunivit, ut, si qua ab erumpente hoste in eum temptaretur inruptio, iam non quasi obsessor cum obsesso sed versa vice obsessus cum obsessore pugnaret. 10  Numantia autem in tumulo sita haud procul a flumine Durio tria milia passuum ambitu muri amplexabatur; quamvis aliqui adserant eam et parvo situ et sine muro fuisse: 11  unde credibile est, quia hoc spatii cura alendorum custodiendorumque pecorum vel etiam exercendi ruris commodo cum bello premerentur incluserint, ipsi arcem parvam natura munitam obtinentes; alioquin tantam paucitatem hominum tam amplum urbis spatium non munire magis quam prodere videbatur. 12  igitur conclusi diu Numantini et fame trucidati deditionem sui obtulerunt, si tolerabilia iuberentur, saepe etiam orantes iustae pugnae facultatem, ut tamquam viris mori liceret. 13  ultime omnes duabus subito portis eruperunt, larga prius potione usi non vini, cuius ferax is locus non est, sed suco tritici per artem confecto, quem sucum a calefaciendo caeliam vocant. 14  suscitatur enim igne illa vis germinis madefactae frugis ac deinde siccatur et post in farinam redacta molli suco admiscetur, quo fermento sapor austeritatis et calor ebrietatis adicitur. hac igitur potione post longam famem recalescentes bello sese obtulerunt. 15  atrox diu certamen et usque ad periculum Romanorum fuit, iterumque Romani pugnare se adversum Numantinos fugiendo probavissent, nisi sub Scipione pugnassent. Numantini interfectis suorum fortissimis bello cedunt, conpositis tamen ordinibus nec sicut fugientes in urbem revertuntur, corpora interfectorum ad sepulturam oblata accipere noluerunt. 16  novissima spe desperationis in mortem omnes destinati clausam urbem ipsi introrsum succenderunt cunctique pariter ferro veneno atque igne consumpti sunt. 17  Romani nihil ex his penitus habuere victis praeter securitatem suam; neque enim eversa Numantia vicisse se magis Numantinos quam evasisse duxerunt. 18  unum Numantinum victoris catena non tenuit; unde triumphum dederit, Roma non vidit; aurum vel argentum, quod igni superesse potuisset, apud pauperes non fuit; arma et vestem ignis absumpsit.

Zurück