Orosius, V
Edition: Karl Zangemeister, 1882
Caput 3
1 Anno ab urbe condita DCVI, hoc est eodem anno, quo et Carthago deleta est, Cn. Cornelio Lentulo L. Mummio consulibus ruinam Carthaginis eversio Corinthi subsecuta est, duarumque potentissimarum urbium parvo unius temporis intervallo per diversas mundi partes miserabile conluxit incendium.
2 nam cum Metellus praetor Achaeos Boeotiosque coniunctos duobus bellis, hoc est primum apud Thermopylas, iterum in Phocide vicisset -
3 quorum priore bello occisa esse XX milia, secundo VII milia caesa Claudius historicus refert, Valerius et Antias in Achaia pugnatum et XX milia Achaeorum cum duce suo Diaeo cecidisse confirmant, Polybius Achivus quamvis tunc in Africa cum Scipione fuerit, tamen, quia domesticam cladem ignorare non potuit, semel in Achaia pugnatum Critolao duce adserit Diaeum vero adducentem ex Arcadia militem ab eodem Metello praetore oppressum cum exercitu docet;
4 sed de varietate discordantium historicorum aliquanta iam diximus, quorum sufficiat detecta haec et male nota mendaciorum nota, quia parum credendum esse in ceteris evidenter ostendunt qui in his quoque, quae ipsi videre, diversi sunt -
5 igitur post extincta totius Achaiae praesidia destitutarum eversionem urbium Metello praetore meditante consul Mummius repentinus cum paucis venit in castra. qui dimisso statim Metello Corinthum sine mora expugnavit, urbem toto tunc orbe longe omnium opulentissimam, quippe quae velut officina omnium artificum atque artificiorum et emporium commune Asiae atque Europae per multa retro saecula fuit.
6 permissa crudeliter etiam captivis praedandi licentia sic omnia caedibus ignibusque conpleta sunt, ut de murorum ambitu quasi e camino in unum apicem coartatum exundaret incendium. itaque plurima parte populi ferro flammisque consumpta reliqua sub corona vendita est; urbe incensa muri funditus diruti sunt; muralis lapis in pulverem redactus, praeda ingens erepta est.
7 sane cum propter multitudinem et varietatem statuarum simulacrorumque in illo civitatis incendio permixta in unum auri argenti atque aeris omniaque simul metalla fluxissent, novum genus metalli factum est, unde usque in hodiernum diem sive ex ipso sive ex imitatione eius aes Corinthium, sicut memoriae traditum est, et Corinthia vasa dicuntur.