Orosius, V
Edition: Karl Zangemeister, 1882

Caput 20
1  Interea residui senatorum, qui potentiam Cinnae, Marii crudelitatem, insaniam Fimbriae Sertoriique audaciam fuga evaserant, transvecti in Graeciam coegere precibus Syllam, ut periclitanti immo iam paene perditae patriae opem ferret. 2  igitur Sylla mox ut Campanum litus attigit, Norbanum consulem proelio oppressit: septem milia tunc Romanorum Romani interfecerunt, sex milia eorundem ab isdem capta sunt, centum viginti et quattuor de Syllana parte ceciderunt. 3  Fabius vero Hadrianus, cui imperium pro praetore erat, regnum Africae servorum manu adfectans, a dominis eorum apud Uticam congestis sarmentis cum omni familia vivus incensus est. 4  Damasippus praetor incentore Mario consule Q. Scaevolam C. Carbonem L. Domitium P. Antistium in curiam quasi ad consultandum vocatos crudelissime occidit. corpora interfectorum per carnifices unco tracta atque in Tiberim missa sunt. 5  eodem tempore Syllae duces plurima proelia adversum Marianas partes infelicissima felicitate gesserunt. nam et Q. Metellus Carrinatis copias cecidit et castra pervasit et Cn. Pompeius Carbonis equitatum graviter trucidavit. 6  Syllae etiam et Marii adulescentis maximum tunc proelium apud Sacriportum fuit, in quo de exercitu Marii caesa sunt XXV milia, sicut Claudius scribit. 7  Pompeius Carbonem etiam castris exuit fugientemque insecutus, nunc caedendo nunc ad deditionem cogendo plurima exercitus parte privavit. Metellus Norbani agmen oppressit: ubi novem milia Marianae partis occisa sunt. 8  Lucullus cum a Quintio obsideretur, erupit et repentina pugna obsessorem delevit exercitum. nam plus quam decem milia ibi tunc caesa referuntur. 9  Sylla deinde cum Camponio Samnitium duce et Carrinatis reliquis copiis ante ipsam urbem portamque Collinam ad horam diei nonam signa contulit gravissimoque proelio tandem vicit. octoginta milia hominum ibi fusa dicuntur: duodecim milia sese dediderunt, reliquam multitudinem in fugam versam insatiabilis victorum civium ira consumpsit.

Zurück