Orosius, V
Edition: Karl Zangemeister, 1882

Caput 13
1  Isdem temporibus Metellus Baleares insulas bello pervagatus edomuit et piraticam infestationem, quae ab isdem tunc exoriebatur, plurima incolarum caede conpressit. 2  Gnaeus quoque Domitius proconsule Allobrogas Gallos iuxta oppidum Vindalium gravissimo bello vicit, maxime cum elephantorum nova forma equi hostium hostesque conterriti diffugissent: XX milia ibi Allobrogum caesa referuntur, tria milia capta sunt. 3  Eodem tempore Aetna mons ultra solitum exarsit et torrentibus igneis superfusis lateque circumfluentibus Cadinam urbem finesque eius oppressit ita ut tecta aedium calidis cineribus praeusta et praegravata conruerent: cuius levandae cladis causa senatus decem annorum vectigalia Catinensibus remisit.

Zurück