Orosius, V
Edition: Karl Zangemeister, 1882

Caput 12
1  Anno ab urbe condita DCXXVII L. Caecilio Metello et Q. Titio Flaminino coss. Carthago in Africa restitui iussa vicensimo secundo demum anno quam fuerat eversa deductis civium Romanorum familiis, quae eam incolerent, restituta et repleta est, magno ante prodigio praecedente. 2  nam cum mensores ad limitandum Carthaginiensem agrum missi stipites, terminorum indices, fixos nocte a lupis revulsos mordicus conrososque reperissent, aliquamdiu haesitatum est, utrum Romanae paci expediret Carthaginem reformari. 3  Eodem anno C. Gracchus, Gracchi illius qui iam occisus in seditione fuerat frater, tribunus plebi per tumultum creatus magna reipublicae pernicies fuit. 4  nam cum saepe populum Romanum largitionibus promissisque nimiis in acerbissimas seditiones excitavisset, maxime legis agrariae causa, pro qua etiam frater eius Gracchus fuerat occisus, tandem a tribunatu Minucio successore decessit. 5  Minucius tribunus plebi cum maxima ex parte decessoris sui Gracchi statuta convulsisset legesque abrogasset, C. Gracchus cum Fulvio Flacco ingenti stipatus agmine Capitolium, ubi contio agitabatur, ascendit: ibi maximo tumultu excitato quidam praeco a Gracchanis interfectus velut signum belli fuit. 6  Flaccus duobus filiis armatis cinctus, comitante etiam Graccho togato brevemque gladium sub sinistra occultante, quamvis et praeconem frustra praemisisset, qui servos ad libertatem vocaret Dianium tamquam arcem occupavit. 7  contra D. Brutus vir consularis a clivo Publicio cum ingenti certamine inruit. ibi Flaccus diu obstinatissime dimicavit; Gracchus, postquam in templum Minervae secesserat, gladio incumbere volens, interventu Laetorii retentus est. itaque cum diu anceps bellum agitaretur, tandem sagittarii ab Opimio missi consertam multitudinem disturbaverunt. 8  duo Flacci pater filiusque cum per aedem Lunae in privatam domum desiluissent foresque obiecissent, rescisso craticio pariete confossi sunt. Gracchus diu pro se amicis pugnantibus ac pereuntibus aegre ad pontem sublicium pervenit ibique, ne vivus caperetur, cervicem servo suo praebuit. 9  caput Gracchi excisum consuli adlatum est, corpus ad Corneliam matrem Misenum oppidum devectum est. haec autem Cornelia, Africani maioris filia, Misenum, ut dixi, prioris filii morte secesserat. bona Gracchi publicata sunt; Flaccus adulescens in robore necatus est; ex factione Gracchi ducenti quinquaginta in Aventino caesi fuisse referuntur. 10  Opimius consul sicut in bello fortis fuit ita in quaestione crudelis. nam amplius tria milia hominum suppliciis necavit, ex quibus plurimi ne dicta quidem causa innocentes interfecti sunt.

Zurück