Orosius, V
Edition: Karl Zangemeister, 1882
Caput 10
1 Anno ab urbe condita DCXXII P. Licinius Crassus consul et pontifex maximus adversus Aristonicum Attali fratrem, qui traditam per testamentum Romanis Asiam pervaserat, cum instructissimo missus exercitu,
2 praeterea a magnis regibus hoc est Nicomede Bithyniae, Mithridate Ponti et Armeniae, Ariarathe Cappadociae, Pylaemene Paphlagoniae eorumque maximis copiis adiutus, conserto tamen bello victus est;
3 et cum, exercitu post plurimam caedem in fugam acto, ipse iam circumventus ab hostibus et paene captus esset, virgam, qua erat usus ad equum, in oculum Thraecis inpegit; barbarus autem cum ira et dolore exarsisset, latus Crassi gladio transverberavit. ita ille excogitato genere mortis effugit et dedecus et servitutem.
4 Perpenna consul, qui Crasso successerat, audita morte Crassi et clade exercitus Romani raptim in Asiam pervolavit, Aristonicum recenti victoria feriatum inproviso bello adortus nudatumque omnibus copiis in fugam vertit;
5 cumque Stratonicen urbem, ad quam ille confugerat, obsidione cinxisset, trucidatum fame ad deditionem coegit. Perpenna consul apud Pergamum correptus morbo diem obiit; Aristonicus Romae iussu senatus in carcere strangulatus est.
6 Eodem anno Ptolemaei Alexandrinorum regis misera vita miseriorem vitae exitum dedit. is enim sororem suam stupro cognitam ac deinde in matrimonium receptam novissime turpius quam duxit abiecit.
7 privignam vero suam, hoc est filiam sororis et coniugis, coniugem adscivit, filium suum, quem ex sorore susceperat, nec non et filium fratris occidit. quamobrem tantis incestis parricidiisque exsecrabilis ab Alexandrinis regno pulsus est.
8 Isdem temporibus Antiochus, non contentus Babylona atque Ecbatana totoque Mediae imperio, adversus Phrahatem Parthorum regem congressus et victus est. qui cum in exercitu suo centum milia armatorum habere videretur, ducenta milia amplius calonum atque lixarum inmixta scortis et histrionibus trahebat. itaque facile cum universo exercitu suo Parthorum viribus oppressus interiit.
9 C. Sempronio Tuditano et M. Acilio consulibus P. Scipionem Africanum pridie pro contione de periculo salutis suae contestatum, quod sibi pro patria laboranti ab improbis et ingratis denuntiari cognovisset, alio mane exanimem in cubiculo suo repertum non temere inter maxima Romanorum mala recensuerim, praesertim cum tantum in ea urbe Africani vigor et modestia valeret, ut facile vivo eo neque sociale neque civile bellum posse exsistere crederetur.
10 hunc quidam uxoris suae Semproniae, Gracchorum autem sororis, dolo necatum ferunt, ne scelerata ut credo familia ad perniciem patriae suae nata inter impias seditiones virorum non etiam facinoribus mulierum esset immanior.
11 M. Aemilio L. Oreste consulibus Aetna vasto tremore concussa exundavit igneis globis, rursusque alio die Lipara insula et vicinum circa eam mare in tantum efferbuit, ut adustas quoque rupes dissolverit, tabulata navium liquefactis ceris extorruerit, exanimatos pisces supernatantesque excoxerit, homines quoque, nisi qui longius potuere diffugere, reciprocato anhelitu calidi aeris adustis introrsum vitalibus suffocarit.