Orosius, IV
Edition: Karl Zangemeister, 1882
Caput 20
1 Anno ab urbe condita DXLVI bellum Punicum secundum finitum est, quod gestum est annis decem et septem. cui Macedonicum continuo successit, quod Quintius Flamininus consul sortitus post multa et gravissima proelia, quibus Macedones victi sunt, pacem Philippo dedit.
2 deinde cum Lacedaemoniis pugnavit, victo Navide duce ipsorum nobilissimos obsides Demetrium Philippi filium et Armenen Navidis filium ante currum duxit.
3 Romani captivi, qui sub Hannibale per Graeciam venditi fuerant, universi recepti, capitibus rasis ob detersam servitutem currum triumphantis secuti sunt.
4 eodem tempore Insubres Boi atque Cenomanni contractis in unum viribus Hamilcare Poeno duce, qui in Italia remanserat, Cremonam Placentiamque vastantes, difficillimo bello a L. Fulvio praetore superati sunt.
5 postea Flamininus proconsule Philippum regem et cum eo Thracas Macedonas Illyrios multasque praeterea gentes, quae in auxilium ei venerant, bello subegit.
6 victi Macedones castra amiserunt, VIII milia hostium eo die caesa, V milia capta Polybius scribit; Valerius dicit XL milia trucidata; Claudius vero XXXII milia interfecta commemorat.
7 Sed haec varietas scriptorum utique fallacia est; fallaciae autem causa profecto adulatio est, dum victoris laudes accumulare virtutemque patriae extollere vel praesentibus vel posteris student: alioquin, si inquisitus non fuisset numerus, nec qualiscumque fuisset expressus.
8 quodsi gloriosum est duci et patriae plurimos hostium peremisse, quanto magis laetum patriae et duci beatum potest videri suorum vel nullos vel paucissimos perdidisse.
9 ita lucidissime patet, quia simili impudentia mentiendi, qua occisorum hostium numero adiicitur, sociorum quoque amissorum damna minuuntur vel etiam omnino reticentur.
10 Igitur Sempronius Tuditanus in Hispania citeriore bello oppressus cum omni exercitu Romano interfectus est;
11 consul Marcellus in Etruria a Bois oppressus magnam partem exercitus perdidit; cui postea Furius alter consul auxilio accessit: atque ita universam Boiorum gentem igni ferroque vastantes propemodum usque ad nihilum deleverunt.
12 L. Valerio Flacco M. Porcio Catone consulibus Antiochus rex Syriae bellum contra populum Romanum struens in Europam transiit ex Asia.
13 tunc etiam Hannibal propter excitandi belli rumores, qui de eo apud Romanos serebantur, exhiberi Romam a senatu iussus, clam ex Africa profectus ad Antiochum migravit: quem cum apud Ephesum invenisset cunctantem, mox in bellum inpulit.
14 tunc etiam lex, quae ab Oppio tribuno plebi lata fuerat, ne qua mulier plus quam semunciam auri haberet neve versicolori vestimento nec vehiculo per urbem uteretur, post viginti annos abrogata est.
15 P. Scipione Africano iterum T. Sempronio Longo consulibus apud Mediolanium decem milia Gallorum caesa, sequenti autem proelio undecim milia Gallorum, Romanorum vero quinque milia occisa sunt.
16 Publius Digitius praetor in Hispania citeriore paene omnem amisit exercitum. M. Fulvius praetor Celtiberos cum proximis gentibus vicit regemque eorum cepit.
17 Minucius a Liguribus in extremum periculi adductus et insidiis hostium circumventus vix Numidarum equitum industria liberatus est.
18 Scipio Africanus inter ceteros legatos ad Antiochum missus, etiam cum Hannibale conloquium familiare habuit. sed infecto pacis negotio ab Antiocho discessit.
19 in utraque Hispania per Flaminium Fulviumque praetores bella multum horrida cruentaque utrisque populis gesta sunt.
20 P. Cornelio Scipione M. Acilio Glabrione consulibus Antiochus quamvis Thermopylas occupasset, quarum munimine tutior propter dubios belli eventus fieret, tamen commisso bello a consule Glabrione superatus vix cum paucis fugit e proelio Ephesumque pervenit.
21 is habuisse fertur armatorum LX milia, ex quibus XL milia caesa, capta plus quam V milia fuisse referuntur. alter consul Scipio cum Boiorum gente conflixit, in quo proelio XX milia hostium interfecit.
22 Sequenti anno Scipio Africanus, habens in auxilio Eumenem Attali filium, adversus Hannibalem, qui tunc Antiochi classi praeerat, bellum navale gessit; Antiochus victo Hannibale atque in fugam acto simulque omni exercitu amisso pacem rogavit filiumque Africani, quem utrum explorantem an in proelio cepisset incertum est, ultro remisit.
23 in Hispania ulteriore L. Aemilius proconsule a Lusitanis cum universo exercitu caesus interiit.
24 L. Baebius in Hispaniam proficiscens, a Liguribus circumventus cum universo exercitu occisus est; unde adeo ne nuntium quidem superfuisse constat, ut internecionem ipsam Romae Massilienses nuntiare curaverint.
25 Fulvius consul de Graecia in Gallograeciam, quae nunc est Galatia, transvectus, ad Olympum montem pervenit, ad quem universi Gallograeci cum coniugibus et liberis confugerant, ibique acerbissimum bellum gessit; namque de superioribus locis sagittis glandibus saxis ceterisque telis Romani graviter contriti, tandem usque ad congressum hostium perruperunt: quadraginta milia Gallograecorum eo proelio interfecta referuntur.
26 Marcius consul adversus Ligures profectus superatusque IIII milia militum amisit et, nisi victus celeriter refugisset in castra, eandem internecionis cladem, quam Baebius dudum ab isdem hostibus acceperat, pertulisset.
27 M. Claudio Marcello Q. Fabio Labeone consulibus Philippus rex, qui legatos populi Romani interfecerat, propter Demetrii filii sui, quem legatum miserat, verecundissimas preces veniam meruit,
28 eundemque continuo velut Romanis amicum suique proditorem, fratre quoque ipsius ad parricidium patris ministro, nihil de utroque miserum mali suspicantem veneno necavit.
29 eodem anno Scipio Africanus ab ingrata sibi urbe diu exulans apud Amiternum oppidum morbo periit. isdem etiam diebus Hannibal apud Prusiam Bithyniae regem, cum a Romanis reposceretur, veneno se necavit, Philopoemenes, dux Achivorum a Messanis captus occisusque est.
30 in Sicilia tunc Vulcani insula, quae ante non fuerat, repente mari edita cum miraculo omnium usque ad nunc manet.
31 Q. Fulvius Flaccus praetor in citeriore Hispania maximo proelio XXIII milia hominum fudit, IIII milia cepit.
32 Ti. Sempronius Gracchus in Hispania ulteriore centum quinque oppida vacuata quassataque bellis ad deditionem coegit.
33 eadem aestate etiam L. Postumius in citeriore Hispania quadraginta milia hostium bello interfecit. Gracchus praetor ibidem iterum ducenta oppida expugnavit et cepit.
34 Lepido et Mucio consulibus Basternarum gens ferocissima auctore Perseo Philippi filio praedarum spe sollicitata et transeundi Histri fluminis facultate sine ulla pugna vel aliquo hoste deleta est. nam tunc forte Danuvius, qui et Hister, crassa glacie superstratus pedestrem facile transitum patiebatur.
35 itaque cum inprovide toto et maximo simul agmine inaestimabilis hominum vel equorum multitudo transiret, enormitate ponderis et concussione gradientum concrepans gelu et glacialis crusta dissiluit universumque agmen, quod diu sustinuerat, mediis gurgitibus victa tandem et conminuta destituit atque eadem rursus fragmentis inpedientibus superducta summersit. pauci ex omni populo per utramque ripam vix concisis visceribus evaserunt.
36 P. Licinio Crasso C. Cassio Longino consulibus Macedonicum bellum gestum est, merito inter maxima bella referendum. nam in auxilio Romanorum tota primum Italia, deinde Ptolemaeus rex Aegypti et Ariarathes Cappadociae, Eumenes Asiae, Masinissa Numidiae fuerunt. Perseum et Macedonas secuti sunt Thraces cum rege Cotye et universi cum rege Gentio Illyrii.
37 itaque advenienti Crasso consuli Perseus occurrit, commissoque proelio miserabiliter victi fugere Romani. sequenti pugna paene pari clade partis utriusque in hiberna discessum est.
38 deinde Perseus profligato multis proeliis exercitu Romano in Illyricum transgressus Sulcamum oppidum defensum a praesidiis Romanis pugnando cepit: ubi magnam Romanorum praesidiorum multitudinem partim occidit partim sub corona vendidit partim secum in Macedoniam duxit.
39 Postea cum eo L. Aemilius Paulus consul dimicavit et vicit: nam XX milia peditum in eo bello interfecit; rex cum equitatu subterfugit, sed continuo captus atque in triumpho cum filiis ante currum actus est et post apud Albam in custodia defecit.
40 filius eius iunior fabricam aerariam ob tolerandam inopiam Romae didicit ibique consumptus est. plurima praeterea et satis diversis proventibus bella multarum ubique gentium gesta sunt, quae brevitatis causa praetermisi.