Orosius, IV
Edition: Karl Zangemeister, 1882

Caput 16
1  Anno ab urbe condita DXL L. Aemilius Paulus et P. Terentius Varro consules contra Hannibalem missi inpatientia Varronis consulis infelicissime apud Cannas Apuliae vicum omnes paene Romanae spei vires perdiderunt. 2  nam in ea pugna XLIIII milia Romanorum interfecta sunt, quamquam et de exercitu Hannibalis magna pars caesa est. nullo tamen Punico bello Romani adeo ad extrema internecionis adducti sunt. 3  periit enim in eo consul Aemilius Paulus, consulares aut praetorii viri viginti interfecti sunt, senatores vel capti vel occisi sunt triginta, nobiles viri trecenti, pedestrium militum XL milia, equitum tria milia quingenti. Varro consul cum quinquaginta equitibus Venusium fugit. 4  nec dubium est ultimum illum diem Romani status futurum fuisse, si Hannibal mox post victoriam ad pervadendam urbem contendisset. 5  Hannibal in testimonium victoriae suae tres modios anulorum aureorum Carthaginem misit, quos ex manibus interfectorum equitum Romanorum senatorumque detraxerat. 6  usque adeo autem ultima desperatio reipublicae apud residuos Romanos fuit, ut senatores de relinquenda Italia sedibusque quaerendis consilium ineundum putarint. quod auctore Caecilio Metello confirmatum fuisset, nisi Cornelius Scipio tribunus tunc militum, idem qui post Africanus, destricto gladio deterruisset ac potius pro patriae defensione in sua verba iurare coegisset. 7  Romani ad spem vitae quasi ab inferis respirare ausi dictatorem Decimum Iunium creant: qui dilectu habito ab annis decem et septem immaturae inordinataeque militiae quattuor legiones undecumque contraxit. 8  tunc etiam servos spectati roboris ac voluntatis vel oblatos vel, si ita opus fuit, publico pretio emptos sub titulo libertatis sacramento militiae adegit. arma, quae deerant, templis detraxerunt, egenti aerario privatae opes refusae sunt. ita equester ordo, ita plebs trepida oblita studiorum in commune consuluit. 9  Iunius quoque dictator antiquum Romanae miseriae factum recolens, pro supplemento exercitus edicto velut asylo patefacto homines quicumque sceleribus ac debitis obnoxii essent impunitate promissa militiae mancipavit; quorum numerus ad sex milia virorum fuit. 10  Campania vero vel potius omnis Italia ad Hannibalem desperata penitus Romani status reparatione defecit. 11  post hoc L. Postumius praetor adversus Gallos pugnare missus cum exercitu caesus est. 12  Deinde Sempronio Graccho Q. Fabio Maximo consulibus Claudius Marcellus ex praetore proconsule designatus Hannibalis exercitum proelio fudit primusque post tantas reipublicae ruinas spem fecit Hannibalem posse superari. 13  Scipiones autem in Hispania Hasdrubalem Poenorum imperatorem ad Italiam exercitum conparantem gravissimo bello oppresserunt; nam XXXV milia militum de exercitu eius vel caede vel captione minuerunt. 14  Celtiberos milites, quam primam externam manum Romani in castris habere coeperunt, pretio sollicitatos ab hostium societate in sua castra duxerunt. 15  Sempronius Gracchus proconsule ab hospite suo Lucano quodam in insidias inductus occisus est. 16  Centenius Paenula centurio decerni sibi ultro bellum adversum Hannibalem petiit: a quo cum octo milibus militum, quos in aciem eduxerat, caesus est. 17  post hunc Cn. Fulvius praetor ab Hannibale victus amisso exercitu vix evasit. 18  Pudet recordationis. quid enim dicam improbitatem magis an miseriam Romanorum ? immo verius vel improbam miseriam vel miseram improbitatem. 19  quis credat eo tempore, quo aerarium populi Romani egenam stipem privata conlatione poscebat, miles in castris non nisi aut puer aut servus aut sceleratus aut debitor et ne sic quidem numero idoneus erat, senatus in curia omnis paene novicius videbatur, postremo cum ita inminutis fractisque omnibus desperabatur, ut consilium de relinquenda Italia subiretur: - 20  eo tempore, cum unum domesticum, ut diximus, bellum ferri nullo modo posset, tria insuper transmarina bella fuisse suscepta? unum in Macedonia contra Philippum potentissimum Macedoniae regem, alterum in Hispania contra Hasdrubalem Hannibalis fratrem, tertium in Sardinia contra Sardos et alterum Hasdrubalem Carthaginiensium ducem; extra hoc quartum Hannibalis, quo in Italia premebantur. 21  et tamen fortis in alterutrum desperatio in meliora profecit, nam in his omnibus desperando pugnarunt, pugnando vicerunt. ex quo evidenter ostenditur non tempora tunc fuisse tranquilliora otiis, sed homines miseriis fortiores.

Zurück