Caput 15 1 Diris tunc etiam Romani prodigiis territi sunt. nam et solis orbis minui visus est et apud Arpos parmae in caelo visae, sol quoque pugnasse cum luna, apud Capenas interdiu duas lunas ortas, in Sardinia sanguine duo scuta sudasse, Faliscis caelum scindi velut magno hiatu visum, apud Antium metentibus cruentas spicas in corbem decidisse.
2 igitur Hannibal sciens Flaminium consulem solum in castris esse, quo celerius imparatum obrueret primo vere progressus arripuit propiorem sed palustrem viam et cum forte Sarnus late redundans pendulos et dissolutos campos reliquerat, de quibus dictum est:
et quae rigat aequora Sarnus.
3 in quos cum exercitu progressus Hannibal nebulis maxime, quae de palude exhalabantur, prospectum auferentibus magnam partem sociorum iumentorumque perdidit. ipse autem uni elephanto, qui solus superfuerat, supersedens, vix difficultatem itineris evasit ; sed oculum, quo iamdudum aeger erat, violentia frigoris vigiliarum ac laboris amisit.
4 ubi vero proximus castris Flaminii consulis fuit, vastatione circumiacentium locorum Flaminium in bellum excitavit. 5 haec pugna ad Trasumennum lacum facta est. ubi exercitus Romanus infelicissime arte circumventus Hannibalis funditus trucidatus est; ipse quoque consul occisus; XXV milia Romanorum in eo proelio caesa, sex milia capta referuntur. de exercitu Hannibalis duo milia ceciderunt.
6 famosum hoc apud Trasumennum lacum certamen fuit tanta clade Romana, maxime cum ita intentus pugnantum ardor extiterit, ut gravissimum terrae motum, qui tunc forte tam vehemens factus est, ut urbes diruisse, montes transtulisse, discidisse rupes et flumina retrorsum coegisse referatur, pugnantes omnino non senserint.
7 factam ad Trasumennum ruinam sequitur pugna Cannensis, quamvis Fabii Maximi dictatoris tempus medium fuerit, qui impetum Hannibalis cunctando tardavit.