Orosius, IV
Edition: Karl Zangemeister, 1882

Caput 14
1  Anno ab urbe condita DXXXIIII Hannibal Poenorum imperator Saguntum florentissimam Hispaniae civitatem, amicam populi Romani, primum bello inpetitam, deinde obsidione cinctam et fame excruciatam omniaque fortiter contemplatione fidei, quam Romanis devoverant, digna indignaque tolerantem octavo demum mense delevit. 2  legatos Romanorum ad se missos iniuriosissime etiam a conspectu suo abstinuit. 3  exinde odio Romani nominis, quod patri Hamilcari, cum esset novem annos natus, fidelissime alias infidelissimus ante aras iuraverat, P. Cornelio Scipione et P. Sempronio Longo consulibus Pyrenaeos montes transgressus inter ferocissimas Gallorum gentes ferro viam aperuit et nono demum die a Pyrenaeo ad Alpes pervenit; 4  ubi dum montanos Gallos, repellere ab ascensu obnitentes, bello superat atque invias rupes igni ferroque rescindit, quadriduum commoratus quinto demum die cum maximo labore ad plana pervenit. 5  fuisse tunc exercitum eius in centum milibus peditum et viginti milibus equitum definiunt. 6  Scipio consul Hannibali primus occurrit commissoque proelio apud Ticinum ipse graviter vulneratus per Scipionem filium admodum praetextatum, qui post Africanus cognominatus est, ab ipsa morte liberatus evasit. caesus est ibi omnis paene Romanus exercitus. 7  pugnatum deinde eodem consule ad flumen Treviam iterumque Romani pari clade superati sunt. Sempronius consul cognito collegae casu a Sicilia cum exercitu rediit; qui similiter apud eundem fluvium congressus, amisso exercitu paene solus evasit. in eo tamen bello etiam Hannibal sauciatus est. 8  qui postea, cum in Etruriam primo vere transiret, in summo Appennino tempestate correptus, biduo continuo inmobiliter cum exercitu nivibus conclusus et onustus obriguit. ubi magnus hominum numerus, iumenta conplurima, elephanti paene omnes frigoris acerbitate perierunt. 9  at vero alter tunc Scipio, frater consulis Scipionis, in Hispania plurima bella gessit, Magonem quoque Poenorum ducem bello vicit et cepit.

Zurück