Orosius, III
Edition: Karl Zangemeister, 1882
Caput 7
1 Numerandum etiam inter mala censeo primum illud ictum cum Carthaginiensibus foedus, quod isdem temporibus fuit; praesertim ex quo tam gravia orta aunt mala, ut exim coepisse videantur.
2 anno siquidem ab urbe condita CCCCII legati a Carthagine Romam missi sunt foedusque pepigerunt.
3 quem ingressum Carthaginiensium in Italiam malorum grandinem secuturam continuarumque miseriarum tenebras iuges historiarum fides locorumque infamia et abominatio dierum, quibus ea gesta sunt, protestantur.
4 Tunc etiam nox usque ad plurimam diei partem tendi visa est et saxea de nubibus grando descendens veris terram lapidibus verberavit.
5 Quibus diebus etiam Alexander Magnus, vere ille gurges miseriarum atque atrocissimus turbo totius orientis, est natus.
6 Tunc etiam Ochus, qui et Artaxerxes, post transactum in Aegypto maximum diuturnumque bellum plurimos Iudaeorum in transmigrationem egit atque in Hyrcania ad Caspium mare habitare praecepit:
7 quos ibi usque in hodiernum diem amplissimis generis sui incrementis consistere atque exim quandoque erupturos opinio est.
8 cuius etiam belli tempestate transcurrens et Sidonam opulentissimam Phoenicis provinciae urbem delevit et Aegyptum, quamvis prius victus, tunc tamen subactam comminutamque ferro Persarum subiecit imperio.