Orosius, III
Edition: Karl Zangemeister, 1882

Caput 7
1  Numerandum etiam inter mala censeo primum illud ictum cum Carthaginiensibus foedus, quod isdem temporibus fuit; praesertim ex quo tam gravia orta aunt mala, ut exim coepisse videantur. 2  anno siquidem ab urbe condita CCCCII legati a Carthagine Romam missi sunt foedusque pepigerunt. 3  quem ingressum Carthaginiensium in Italiam malorum grandinem secuturam continuarumque miseriarum tenebras iuges historiarum fides locorumque infamia et abominatio dierum, quibus ea gesta sunt, protestantur. 4  Tunc etiam nox usque ad plurimam diei partem tendi visa est et saxea de nubibus grando descendens veris terram lapidibus verberavit. 5  Quibus diebus etiam Alexander Magnus, vere ille gurges miseriarum atque atrocissimus turbo totius orientis, est natus. 6  Tunc etiam Ochus, qui et Artaxerxes, post transactum in Aegypto maximum diuturnumque bellum plurimos Iudaeorum in transmigrationem egit atque in Hyrcania ad Caspium mare habitare praecepit: 7  quos ibi usque in hodiernum diem amplissimis generis sui incrementis consistere atque exim quandoque erupturos opinio est. 8  cuius etiam belli tempestate transcurrens et Sidonam opulentissimam Phoenicis provinciae urbem delevit et Aegyptum, quamvis prius victus, tunc tamen subactam comminutamque ferro Persarum subiecit imperio.

Zurück