Orosius, III
Edition: Karl Zangemeister, 1882

Caput 12
1  Anno ab urbe condita CCCC Philippus Amyntae filius, Alexandri pater, regnum Macedonum adeptus XXV annis tenuit, quibus hos omnes acerbitatum acervos cunctasque malorum moles struxit. 2  hic primum ab Alexandro fratre obses Thebanis datus, per triennium apud Epaminondam strenuissimum imperatorem et summum philosophum eruditus est. 3  ipso autem Alexandro scelere Eurydices matris occiso, quamvis ea iam commisso adulterio et altero primum filio interfecto filiaque viduata generi nuptias mariti morte pepigisset, conpulsus a populo regnum, quod parvo occisi fratris filio tuebatur, suscepit. 4  qui cum foris concursu exsurgentium undique hostium, domi autem deprehensarum saepe insidiarum metu fatigaretur, primum bellum cum Atheniensibus gessit. 5  quibus victis arma ad Illyrios transtulit multisque milibus hostium trucidatis Larissam urbem nobilissimam cepit. 6  inde Thessaliam non magis amore victoriae quam ambitione habendorum equitum Thessalorum, quorum robur ut exercitui suo admisceret, invasit. 7  ita Thessalis ex inproviso praeoccupatis atque in potestatem redactis, iungendo equitum peditumque fortissimas turmas et copias invictissimum fecit exercitum. 8  igitur victis Atheniensibus subiectisque Thessalis Olympiadem Arubae regis Molossorum sororem duxit uxorem. qui Aruba cum per hoc, quod societatem Macedonum adfinitate regis paciscebatur, imperium suum se dilataturum putaret, per hoc deceptus amisit privatusque in exilio consenuit. 9  deinde Philippus, cum Mothonam urbem oppugnaret, ictu sagittae oculum perdidit. ipsam vero urbem mox expugnavit et cepit. 10  Exim Graeciam prope totam consiliis praeventam viribus domuit. quippe Graeciae civitates dum imperare singulae cupiunt, imperium omnes perdiderunt et dum in mutuum exitium sine modo ruunt, omnibus perire quod singulae amitterent oppressae demum servientesque senserunt. 11  quarum dum insanas conversationes Philippus veluti e specula observat auxiliumque semper inferioribus suggerendo contentiones, bellorum fomites, callidus doli artifex fovet, victos sibi pariter victoresque subiecit. 12  huic autem ad obtinendam totius Graeciae dominationem immoderata Thebanorum dominatio facultatem dedit, qui victos Lacedaemonios ac Phocenses, caedibus etiam rapinisque confectos, cum insuper in communi Graeciae concilio tanta pecuniae multa oneravissent, quantam illi solvere nullo modo possent, ad arma confugere coegerunt. 13  itaque Phocenses Philomelo duce et auxiliis Lacedaemoniorum Atheniensiumque fulti commissa pugna fugatisque hostibus Thebanorum castra ceperunt. sequenti proelio inter inmensas utriusque populi strages Philomelus occisus est; in cuius locum Phocenses Oenomaum ducem creaverunt. 14  Porro autem Thebani et Thessali omisso dilectu civium Philippum Macedoniae regem, quem hostem prius repellere laborabant, ultro sibi ducem expetiverunt. commisso proelio et Phocensibus paene ad internecionem caesis victoria ad Philippum concessit. 15  sed Athenienses audito belli eventu, ne Philippus transiret in Graeciam, angustias Thermopylarum pari ratione sicut adventantibus antea Persis occupavere. 16  Igitur Philippus ubi exclusum se ab ingressu Graeciae praestructis Thermopylis videt, paratum in hostes bellum vertit in socios: nam civitates, quarum paulo ante dux fuerat, ad gratulandum ac suscipiendum patentes hostiliter invadit, crudeliter diripit, 17  omnique societatis conscientia penitus abolita coniuges liberosque omnium sub corona vendidit, templa quoque universa subvertit spoliavitque, nec tamen umquam per XXV annos quasi iratis dis victus est. 18  post haec in Cappadociam transiit ibique bellum pari perfidia gessit, captos per dolum finitimos reges interfecit totamque Cappadociam imperio Macedoniae subdidit. 19  inde post caedes incendia depraedationesque in sociis urbibus gestas parricidia in fratres convertit, quos patri ex noverca genitos cum coheredes regni vereretur, interficere adgressus est. 20  cum autem unum ex his occidisset, duo in Olynthum confugerunt: quam mox Philippus hostiliter adgressus urbem antiquissimam et florentissimam, caedibus ac sanguine repletam opibus hominibusque vacuavit, abstractos etiam fratres supplicio et neci dedit. 21  dein cum, excidio sociorum et parricidio fratrum elatus, licere sibi omnia quae cogitavisset putaret, auraria loca in Thessalia et argenti metalla in Thracia invasit ac, ne quod ius vel fas inviolatum praetermitteret, praeoccupato mari et classe dispersa piraticam quoque exercere instituit. 22  praeterea, cum eum fratres duo Thraciae reges de regni terminis ambigentes iudicem ex consensu praeoptavissent, Philippus more ingenii sui ad iudicium tamquam ad bellum cum instructo exercitu ingressus inscios iuvenes vita regnoque privavit. 23  Athenienses vero, qui prius Philippi ingressum Thermopylarum munitione reppulerant, ultro pacem eius expetentes fraudulentissimum hostem de neglecta introitus custodia commonuerunt. 24  ceterae etiam Graeciae civitates ut intentius civilibus bellis vacarent, sub specie pacis et foederis sponte se externae dominationi subiecerunt, 25  maxime cum Thessali Boeotiique poscerent Philippum, ut professum se adversum Phocenses ducem exhiberet susceptumque bellum gereret, contra Phocenses adhibitis secum Atheniensibus et Lacedaemoniis vel differri bellum vel auferri et pretio et precibus laborarent. 26  Philippus tacite utrisque diversa promisit, Phocensibus pacem et veniam se daturum sacramento confirmans, Thessalis vero adfuturum se mox cum exercitu spondet, bellum tamen ab utrisque parari vetat. 27  igitur Philippus instructis copiis angustias Thermopylarum securus ingreditur easque occupatas dispositis praesidiis emunit. 28  tunc primum se non Phocenses soli, sed omnis Graecia captam esse persensit: siquidem primos Phocenses Philippus rupta fide calcatoque sacramento infandae dilacerationi dedit, inde omnium urbes finesque populatus cruenta praesentia effecit, ut etiam absens timeretur. 29  ubi vero in regnum redit, more pastorum, qui pecora sua nunc per aestivos nunc per hibernos saltus circumducunt, populos et urbes, ut illi replenda vel relinquenda quaeque loca videbantur, ad libidinem suam transfert. 30  miseranda ubique facies et atrocissimum miseriarum genus obversabatur, perpeti excidium sine inruptione, sine bello captivitatem, sine crimine exilium, sine victore dominatum. 31  premit miseros inter iniuriarum stimulos superfusus pavor ipsaque dissimulatione dolor crescit hoc altius demissus quo minus profiteri licet timentium, ne ipsae quoque lacrimae pro contumacia accipiantur. 32  alios populos, avulsos a sedibus suis, finibus hostium opponit; alios in extremis regni terminis statuit; quosdam aemulatione virium, ne possint quod posse creduntur, in supplemento exhaustarum urbium dividit. 33  ita gloriosissimum illud quondam florentis Graeciae corpus in multas laceratasque particulas exstincta primum libertate concidit.

Zurück