Orosius, III
Edition: Karl Zangemeister, 1882

Caput 10
1  At vero parvo exim tempore interiecto horresco referre quod gestum est. nam Claudio Marcello et Valerio Flacco consulibus incredibili rabie et amore scelerum Romanae matronae exarserunt. 2  erat utique foedus ille ac pestilens annus inflictaeque iam undique catervatim strages egerebantur et adhuc tamen penes omnes de corrupto aere simplex credulitas erat, cum, exsistente quadam ancilla indice et convincente, primum multae matronae ut biberent quae coxerant venena compulsae, deinde, simul atque hausere, consumptae sunt. 3  tanta autem multitudo fuit matronarum in his facinoribus consciarum, ut trecentae septuaginta damnatae ex illis simul fuisse referantur.

Zurück