Orosius, II
Edition: Karl Zangemeister, 1882

Caput 9
1  Xerxes Dario patri in regnum succedens bellum adversus Graeciam a patre susceptum per quinquennium instruxit; quod Demaratus Lacedaemonius, qui tunc forte apud Xerxen exulabat, per tabellas primum scriptas deinde ceratas suis prodidit. 2  igitur Xerxes septingenta milia armatorum de regno et trecenta de auxiliis, rostratas etiam naves mille ducentas, onerarias autem tria milia numero habuisse narratur; ut merito inopinato exercitu inmensaeque classi vix ad potum flumina, vix terras ad ingressum, vix maria ad cursum suffecisse memoratum sit. 3  huic tam incredibili temporibus nostris agmini, cuius numerum nunc difficilius est adstrui quam tunc fuit vinci, Leonida rex Spartanorum cum quattuor milibus hominum in angustiis Thermopylarum obstitit. 4  Xerxes autem contemptu paucitatis obiectae iniri pugnam, conseri manum imperat. porro illi, quorum cognati et commanipulares in campis Marathoniis occubuerant, et certaminis simul et cladis exstitere principium. 5  deinde succedens sibi turba maior ac segnior, cum iam neque ad procurrendum libera neque ad pugnandum expedita neque ad fugiendum prompta solis mortibus subrigeretur, triduo continuo non duorum pugna, sed caedes unius populi fuit. 6  quarto autem die cum uideret Leonida undique hostem circumfundi hortatur auxiliares socios, ut subtrahentes se pugnae in cacumen montis evadant ac se ad meliora tempora reservent; sibi vero cum Spartanis suis aliam sortem esse subeundam: plus se patriae debere quam vitae. 7  dimissis sociis Spartanos admonet, de gloria plurimum, de vita nihil sperandum; neque exspectandum vel hostem vel diem, sed occasione noctis perrumpenda castra, conmiscenda arma, conturbanda agmina fore; nusquam victores honestius quam in castris hostium esse perituros. 8  persuasi igitur mori malle, in ultionem futurae mortis armantur tam quam ipsi interitum suum et exigerent et vindicarent. mirum dictu sescenti viri castra sescentorum milium inrumpunt. 9  tumultus totis castris oritur; Persae quoque ipsi Spartanos adiuvant mutuis caedibus suis; Spartani quaerentes regem nec invenientes caedunt sternuntque omnia, castra pervagantur universa et inter densas strues corporum raros homines vix sequuntur: victores sine dubio, nisi mori elegissent. 10  proelium a principio noctis in maiorem diei partem tractum: ad postremum vincendo fatigati, ubi quisque eorum deficientibus membris visus est sibi mortis suae ultione satiatus, ibi inter impedimenta cadaverum campumque crasso et semigelato sanguine palpitantem lassus lapsus et mortuus est.

Zurück