Orosius, II
Edition: Karl Zangemeister, 1882

Caput 7
1  Igitur idem Cyrus proximi temporis successu Scythis bellum intulit. quem Thamyris regina quae tunc genti praeerat cum prohibere transitu Araxis fluminis posset, transire permisit, primum propter fiduciam sui, dehinc propter opportunitatem ex obiectu fluminis hostis inclusi. 2  Cyrus itaque Scythiam ingressus, procul a transmisso flumine castra metatus, insuper astu eadem instructa vino epulisque deseruit, quasi territus refugisset. hoc conperto regina tertiam partem copiarum et filium adulescentulum ad persequendum Cyrum mittit. 3  barbari veluti ad epulas invitati primum ebrietate vincuntur, mox revertente Cyro universi cum adulescente obtruncantur. 4  Thamyris exercitu ac filio amisso vel matris vel reginae dolorem sanguine hostium diluere potius quam suis lacrimis parat. simulat diffidentiam desperatione cladis inlatae paulatimque cedendo superbum hostem in insidias vocat. 5  ibi quippe conpositis inter montes insidiis ducenta milia Persarum cum ipso rege delevit, adiecta super omnia illius rei admiratione, quod ne nuntius quidem tantae cladis superfuit. 6  regina caput Cyri amputari atque in utrem humano sanguine oppletum coici iubet non muliebriter increpitans: Satia te, inquit, sanguine quem sitisti, cuius per annos triginta insatiabilis perseverasti.

Zurück