Orosius, II
Edition: Karl Zangemeister, 1882
Caput 4
1 Anno post eversionem Troiae CCCCXIIII, olympiade autem sexta, quae quinto demum anno quattuor in medio expletis apud Elidem Graeciae civitatem agone et ludis exerceri solet, urbs Roma in Italia a Romulo et Remo geminis auctoribus condita est.
2 cuius regnum continuo Romulus parricidio imbuit, parique successu crudelitatis sine more raptas Sabinas, inprobis nuptiis confoederatas maritorum et parentum cruore dotavit.
3 itaque Romulus, interfecto primum avo Numitore dehinc Remo fratre, arripuit imperium urbemque constituit; regnum avi, muros fratris, templum soceri sanguine dedicavit; sceleratorum manum promissa inpunitate collegit.
4 primus illi campus ad bellum forum urbis fuit, mixta simul externa civiliaque bella numquam defutura significans.
5 Sabinorum, quos foedere ludisque pellexerat, feminas tam inhoneste praesumpsit quam nefarie defendit.
6 ducem eorum Titum Tatium, senem honestis pietatis causis insistentem, diu armis propulsatum, mox, ut in societatem regni adsumpsit, occidit.
7 cum Veientibus proelium adhuc parvo nomine, iam magnis viribus, agitatum. Caeninensium captum ac dirutum oppidum.
8 adsumptis semel armis numquam quies, quippe quibus egestas turpis atque obscena fames domi timerentur, si umquam paci adquievissent. iam hinc incessabilia certamina et iuxta quantitatem virium semper gravia quam brevissime strinxerim:
9 Tullum Hostilium militaris rei institutorem fiducia bene exercitae iuventutis Albanis intulisse bellum et diu altrinsecus spe incerta, certa clade, tandem pessimos exitus et dubios eventus conpendiosa tergeminorum congressione finisse;
10 rursus pace disrupta Mettum Fufetium Fidenate bello, meditata etiam proditione suspensum, curribus in diversa raptantibus duplicis animi noxam poena divisi corporis expendisse;
11 Latinos Anco Marcio duce saepe congressos, aliquando superatos; Tarquinium Priscum omnes finitimos et potentes tunc Tusciae duodecim populos innumeris concidisse conflictibus; Veientes Servio Tullio insistente victos fuisse nec domitos;
12 Tarquinii Superbi regnum occisi soceri scelere adsumptum, habita in cives crudelitate detentum, flagitio adulteratae Lucretiae amissum, et inter domestica vitia virtutesque forinsecus emicantes, id est oppida valida in Latio per eum capta Ardeam Oricolum Suessam Pometiamque et quidquid in Gabios vel fraude propria vel poena filii vel Romanis viribus perpetravit.
13 sed Romani quanta mala per CCXLIII annos continua illa regum dominatione pertulerint, non solum unius regis expulsio verum etiam eiuratio regii nominis et potestatis ostendit.
14 nam si unius tantum superbia fuisset in culpa, ipsum solum oportuisset expelli servata regia dignitate melioribus.
15 igitur regibus urbe propulsis Romani, consulendum sibi quam cuiquam suae libertati dominandum rati, consules creaverunt: quibus veluti adulta reipublicae crescentis aetas robustioribus ausis exercebatur.