Orosius, II
Edition: Karl Zangemeister, 1882
Caput 2
1 Rex primus apud Assyrios, qui eminere ceteris potuit, Ninus fuit. occiso Nino Samiramis uxor eius, totius Asiae regina, Babylonam urbem instauravit caputque regni Assyriis ut esset instituit.
2 regnum Assyriorum diu inconcussa potentia stetit; sed cum Arbatus, quem alii Arbacen vocant, praefectus Medorum idemque natione Medus, Sardanapallum regem suum apud Babylonam interfecisset, regni nomen et summam ad Medos transtulit.
3 ita Nini et Babylonis regnum eo anno in Medos derivatum est, quo anno apud Latinos Procas, Amuli et Numitoris pater, avus autem Rheae Silviae, quae mater Romuli fuit, regnare coepit.
4 ut autem omnia haec ineffabilibus mysteriis et profundissimis Dei iudiciis disposita, non aut humanis viribus aut incertis casibus accidisse perdoceam, omnes historiae antiquae a Nino incipiunt, omnes historiae Romanae a Proca exoriuntur.
5 deinde a primo anno imperii Nini usque quo Babylon a Samiramide instaurari coepta est, interveniunt anni LXIIII, et a primo anno Procae, cum regnare coepit, usque ad conditionem urbis factam a Romulo intersunt aeque anni LXIIII. ita regnante Proca futurae Romae sementis iacta est, etsi nondum germen apparet. eodem anno regni ipsius Procae Babylonis regnum defecit, etsi adhuc Babylon ipsa consistit.
6 discedente autem Arbato in Medos, partem regni penes se retinuere Chaldaei, qui Babylonam sibi adversum Medos vindicaverunt.
7 ita Babyloniae potestas apud Medos, proprietas apud Chaldaeos fuit: Chaldaei autem propter antiquam regiae urbis dignitatem non illam suam, sed se illius vocare maluerunt.
8 unde factum est, ut Nabuchodonossor ceterique post eum usque ad Cyrum reges, quamvis Chaldaeorum viribus potentes et Babyloniae nomine clari legantur, in numero tamen et cardine regum non habentur inlustrium.
9 Babylon itaque eo anno sub Arbato praefecto dehonorata, quo Roma sub Proca rege, ut proprie dixerim, seminata est. Babylon novissime eo tempore a Cyro rege subversa, quo primum Roma a Tarquiniorum regum dominatione liberata est.
10 siquidem sub una eademque convenientia temporum illa cecidit, ista surrexit; illa tunc primum alienorum perpessa dominatum, haec tunc primum etiam suorum aspernata fastidium, illa tunc quasi moriens dimisit hereditatem, haec vero pubescens tunc se agnovit heredem; tunc orientis occidit et ortum est occidentis imperium.
11 Et ne diutius verbis morer, committo me dentibus insanientium, sed veritatis praesidio liberandum.