Orosius, II
Edition: Karl Zangemeister, 1882

Caput 18
1  Isdem fere diebus bellum civile, immo etiam plus quam civile, vix parricidio terminatum, apud Persas gerebatur. mortuo enim rege Dario cum Artaxerxes et Cyrus filii eius de regno ambigerent, tandem apparatibus magnis, provinciarum ac populorum ruinis utrimque certatum: 2  in quo conflictu cum e diverso concurrentes sibi ambo fratres mutuo casus obiectavisset, prior Artaxerxes vulneratus a fratre equi velocitate morti exemptus evasit. Cyrus autem mox a cohorte regia oppressus finem certamini dedit. Artaxerxes ergo et praeda fraternae expeditionis et exercitu potitus potestatem regni parricidio firmavit. 3  sic universa Asia atque Europa, partim in se singulae, partim inter se invicem funeribus et flagitiis permiscebantur. 4  Ecce parvissima pagina verbisque paucissimis quantos de tot provinciis populis atque urbibus non magis explicui actus operum, quam inplicui globos miseriarum. quis enim cladem illius temporis, quis fando funera explicet aut aequare lacrimis possit dolores? 5  verumtamen haec ipsa, quia multo interiectu saeculorum exoleverunt, facta sunt nobis exercitia ingeniorum et oblectamenta fabularum. quamquam si quis intentius adhibeat animum seseque toto mentis adfectu ipsis paene causis bellisque permisceat ac rursus velut in arce spectaculi constitutus utrumque in suis qualitatibus tempus permetiatur, facile dixerim eum iudicaturum, neque illa nisi irato atque aversato Deo posse tam infeliciter perturbari ac permisceri neque ista sic nisi propitio et miserante conponi. 6  His deinde temporibus gravissimo motu terrae concussa Sicilia, insuper exaestuantibus Aethnae montis ignibus favillisque calidis cum detrimento plurimo agrorum villarumque vastata est. 7  Tunc etiam Atalante civitas, Locris adhaerens terrae contigua, repentino maris impetu abscissa atque in insulam desolata est. Atheniensium quoque miserabiles reliquias pestis invasit diuque populata est.

Zurück