Orosius, II
Edition: Karl Zangemeister, 1882

Caput 17
1  magna hinc inter Spartanos et socios deliberatio fuit: cum plurimi inquietissimam civitatem sternendam solo populumque infestissimum cum ipso nomine abolendum pronuntiarent, 2  Spartani negaverunt se permissuros uti e duobus Graeciae oculis unus erueretur; insuper etiam pacem promiserunt, si Piraei portus ducentia in urbem munimina verterentur navesque reliquas ultro traderent, deinde rectores sibi triginta lectos susciperent. 3  huic condicioni addictis et succumbentibus Lacedaemonii Lysandrum ad conponendas in urbe parendi leges constituerunt. 4  insignis hic annus et expugnatione Athenarum et morte Darii Persarum regis et exilio Dionysii Siciliae tyranni fuit. 5  Igitur triginta rectores Atheniensibus ordinati triginta tyranni exoriuntur: qui primo se tribus milibus satellitum stipant, mox etiam septingentos milites victoris exercitus lateribus suis circumponunt. 6  caedem omnium passim futuram occiso Alcibiade auspicantur, qui fugiens, in itinere clausus cubiculo, vivus incensus est. 7  quo interfecto quasi sublato ultore securi miseras urbis reliquias caedibus rapinisque exhauriunt. Theramenen quoque, unum e numero suo, cui haec displicere senserunt, in exemplum timoremque reliquorum trucidant. 8  itaque omnes passim ex urbe diffugiunt, sed interdicto Lacedaemoniorum cum per totam Graeciam exulibus negaretur hospitium, omnes se Argos ac Thebas contulerunt: ubi ita hospitalitatis obsequio foti sunt, ut non solum dolorem amissae patriae lenirent, verum etiam spem recuperandae meditarentur. 9  erat inter exules Thrasybulus, vir strenuus et generis nobilitate inter suos clarus: qui auctor audendi pro patria fuit. itaque castellum Fylen Atticorum finium collecti exules capiunt multarumque civitatum opibus adiuti vires capessunt: quibus Lysias quoque Syracusanus orator quasi in auxilium urbis, quae esset patria communis eloquentiae, quingentos milites cum stipendiis suis misit. 10  atrox id proelium fuit, sed his pro patria libertate, illis pro aliena dominatione certantibus animorum atque causarum ipsa quoque tulit pugna iudicium: nam victi tyranni in urbem refugerunt omnesque, quos ex Atheniensibus prius sibi satellites legerant, tunc suspectos proditionis, urbis custodia removerunt. 11  Thrasybulum quoque ipsum temptare corruptione ausi sunt: quod ubi frustra speratum est, arcessitis a Lacedaemona auxiliis rursus in bellum ruunt. ubi duo saevissimi omnium longe tyrannorum trucidantur. 12  ceteros victos et in fugam versos Thrasybulus ubi vel maxime Athenienses esse intellegit, clamore consequitur, oratione retinet, precibus ligat, proponens ante oculos eorum, quos fugere vel ad quos refugere vellent; sibi adversum triginta dominos, non adversum cives miseros bellum esse susceptum. quin potius omnes, qui se meminerint esse Athenienses, sequi oportere Atheniensium libertatis ultores. 13  itaque haec adhortatio tantum apud illos valuit, ut mox reversi in civitatem tyrannos arce decedere atque Eleusinam emigrare conpulerint. qui postquam in societatem urbis cives suos, eatenus exules, receperunt, tyrannos in bellum aemulatione suscitant, quibus libertas aliorum quasi ipsorum servitus videbatur. 14  tunc indicta pugna cum prius quasi ad conloquium convenirent, circumventi insidiis veluti pacis victimae trucidantur: ita revocati in unum, post inexplebiles magnorum lacrimas gaudiorum haec prima fundamina recuperatae libertatis instaurant proposita iuris iurandi contestatione, uti discordiae animositatesque praeteritae in oblivionem perpetuam atque immortale silentium deducantur. 15  quod pactionis genus quasi novam vitae institutionem novamque felicitatem status sui informantes amnestiam vocaverunt, id est abolitionem malorum. Sapientissima Atheniensium, praesertim post tanta miseriarum documenta, provisio: si quo pacto res humanae manente consensu hominum ita ut ordinantur valerent; 16  sed adeo hoc idem placitum inter ipsa paene placiti verba corruptum est, ut vix intercedente biennio Socrates ille clarissimus philosophorum adactus malis veneno sibi apud eos vitam extorserit, deinde vix quadraginta annis intervenientibus, ut alia sileam, idem Athenienses adempta sibi penitus libertate sub Philippo Macedonum rege servierint. 17  verumtamen sapientissimi omnium Athenienses etiam suis malis satis docti concordia minimas res crescere, discordia maximas labi, cunctaque vel bona vel etiam mala quae foris geruntur internis esse radicata et emissa principiis, domi abstersere odia et foris bella presserunt reliqueruntque posteris suis de ruina sui exemplum, de reparatione consilium: si tamen ob infirmissimam humanae mentis mutabilitatem, quod in adflictis rebus consulitur, in prosperis servaretur.

Zurück