Orosius, II
Edition: Karl Zangemeister, 1882
Caput 14
1 Sicilia ab initio patria Cyclopum et post eos semper nutrix tyrannorum fuit, saepe etiam captiva servorum, quorum primi carnibus hominum, medii cruciatibus, postremi mortibus pascebantur, excepto eo, quod externis bellis aut praeda habebatur aut praemium.
2 haec, ut quam brevissime absolvam, requiem malorum nisi nunc nescit, immo, ut evidentius diversitates temporum declarentur, sicut antea vel intestinos vel externos tumultus perpessa est inter omnes sola semper, ita nunc ex omnibus sola numquam.
3 nam etiam - ut sileam de diuturnitate vel illius calamitatis, qua pressa est, vel istius e contrario, qua fruitur, pacis - Aethna ipsa, quae tunc cum excidio urbium atque agrorum crebris eruptionibus aestuabat, nunc tantum innoxia specie ad praeteritorum fidem fumat.
4 igitur - ut praetermittam interim de tyrannis, quorum mox qui fuit ultor successor effectus est - medio tempore, hoc est anno ab urbe condita CCCXXXV, cum Regini apud Siciliam discordia laborarent civitasque per dissensionem divisa in duas partes esset, pars una veteranos ab Himera urbe Siciliae in auxilium vocavit.
5 porro illi, pulsis civitate primum his contra quos inplorabantur, deinde mox caesis etiam illis quibus ad auxiliandum convenerant, urbem cum coniugibus ac liberis sociorum occupavere, ausi facinus nulli tyranno comparandum:
6 quippe cum Reginis quidvis perpeti satius fuerit, quam ut ultro invitarent, quibus patriam coniuges liberos ac penates ipsi extorres ad praedam relinquerent.
7 At etiam Catinenses cum Syracusanos graves infestosque paterentur, ab Atheniensibus auxilia poposcerunt. Sed Athenienses suo magis quam sociorum studio instructam classem in Siciliam misere, cum et sibi propagare molirentur imperium et Syracusanam classem nuper instructam Lacedaemoniis proficere vererentur.
8 et quoniam Athenienses qui missi erant caesis hostibus prospera initia sumpserant, maiores copias robustioremque exercitum cum Lachete et Chariade ducibus in Siciliam reduxerunt.
9 sed Catinenses, belli taedio permoti, cum Syracusanis foedus ineunt, auxilia Atheniensium spernunt;
10 post autem, Syracusanis condiciones pacis meditatione dominationis transgredientibus, denuo legatos Athenas mittunt, qui capillo barbaque squalidi et lugubribus induti misericordiam atque auxilium et sermone et habitu precarentur.
11 igitur magna classis instruitur ducibus Nicia et Lamacho, tantisque viribus Sicilia repetitur, ut suffragia sua et hi timerent, qui impetrauissent.
12 Athenienses duas ilico pedestres pugnas secundis successibus faciunt, confectos in urbe hostes et obiecta classe circumdatos terra marique concludunt.
13 at Syracusani fractis fessisque rebus auxilium a Lacedaemoniis petunt. a quibus mox mittitur Gylippus, solus quidem sed in quo omnium praesidiorum instar praeferebatur. qui veniens ut audivit inclinatum iam belli statum, auxiliis partim in Graecia partim in Sicilia contractis opportuna bello loca occupavit.
14 deinde duobus proeliis victus nec territus, tertio congressu Lamachum occidit, hostes in fugam vertit, socios obsidione liberavit.
15 hinc Athenienses terrestri proelio victi, experimenta maris ineunt et navali certamine congredi parant; quo cognito Gylippus classem instructam a Lacedaemoniis arcessit;
16 aeque Athenienses in locum amissi ducis Demosthenen et Eurymedonta cum supplemento copiarum mittunt; Peloponnesii quoque cum multarum urbium consensu et decreto ingentia Syracusanis auxilia misere.
17 ita sub specie socialis belli domesticos motus exsequuntur, et, quasi placito de Graecia translatum certamen in Siciliam fuerit, sic ex utraque parte summis viribus dimicatur.
18 igitur Athenienses prima congressione vincuntur, castra quoque cum omni pecunia vel publica vel privata et cum universo instructu diuturnae expeditionis amittunt;
19 fractis opibus et in angustum redactis, suadet Demosthenes, dum nondum omnino res perditae sint quamlibet videantur adflictae domum redeant Siciliaque decedant;
20 Nicias autem, pudore male gestarum rerum ab initio, desperatior redditus, remanere contendit.
21 reparant navale certamen et mox per inscitiam in angustias Syracusani maris deducti insidiis hostium circumveniuntur: Eurylochus dux primus occiditur, undecim naves incenduntur. Demosthenes et Nicias classem dimittunt quasi tutius terrena expeditione fugituri.
22 Gylippus autem primum naves eorum relictas centum triginta invadit, dehinc ipsos fugientes persequi adgressus capit caeditque quam plurimos. Demosthenes dedecus servitutis voluntaria morte declinat, Nicias vero indignam turpemque vitam dedecore captivitatis accumulat.